20 October 2005

Quoniam linguis studere duobus cum libris vel pluribus soleo, et aeque cum mensam nunc in atrio habeo (tantus est liber!), Hanseni & Quinni Greek: an Intensive Course uti coepi.

Dum sententias ex Anglico Graece reddebam, hanc invenio:

Man, Homer's brother sends to the gods a gift from the island.


Scio auctores sententiam ita reddi velle:



Sed reddere Man per vernaculorum dicta velut sit interiectio malo. Scripsi ita:

Flagitium est et dedecus, tamen narrare debeo. Finis est denique iucundus, sed pudorem aegre minuit.

Olim in taberna nocturna, ut solet, sermo ad litteras vertit. Ut autem non solet, de litteris Anglicis colloqui coepimus. Cum opera illius Jane Austenis attigimus, statim ebriositatis causa probitatisque delictum confessus sum. "Jane Austenem," inquam, "amo. Libros illius numquam legi, sed peliculas omnes spectavi!" Huius confessionis enim me valde puduit iamque pudet. Amici me consolari conati sunt; dixerunt hoc nullam pudorem fuisse quod legere omnes mundi libros non possum, et porro haud est mirum si librum Anglicum ignorem. Videlicet Anglicos raro lego, sed classicos tales praetermittere, et quorum fabellam avide diligo, est macula in litterarum amore. Atque peliculas enim amo; Sense and Sensibility Ang Leei ter in theatro spectavi, sescentiesque in atrio meo.

Itaque constitui librum emere. Exspectavi donec codicem bellam inveneram. In taberna caritatis Eppingi Pride and Prejudice nuper inveni. Parvus est, caeruleus atrus eius tegumen aureo cum Pegaso in spina sub titulo; anno MCMXXXIII in serie Daily Express publications editus est (hac die ex eadem serie fabellas Poei et The Mill on the Floss Elioti quoque emimus; libri III solum Libris VI steterunt).

Tribus vesperis legebam donec ad umbilicos perveni. Nunc reliquos ardenter requiro. Locum dilectissimum vobis relego:

"What think you of books?" said he, smiling.
"Books—Oh! no. I am sure we never read the same, or not with the same feelings."

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Style Credit