ΠΕΡΙ ΤΟΥ ΚΑΛΟΥ ΚΑΙ ΤΗΣ ΤΕΧΝΗΣ
4 February 2006 03:45 pmRecenter cum per urbis vias vagabar de pulchritudine cogitare coepi. Duas pugillarum paginas in museo sculpturas picturas intuens commentariis rudibus implevi. Tamen hoc argumentum non iam tractare incipio, quod sententiae aliae etsi similes paene mentem obsident. Multos igitur in libris variis locos iamiam perlegi: libros de philosophia recenti antiquaque, libros de historia Graeca, librum unum de sculptura Graeca, florilegium Aristotelis. At eos nunc omnes arceo. Quoniam nihil mihi utile dicunt ut solus notiones explicare debeam.
Primum pulchritudinem in artibus tractam. Nam hoc tractatulo pulchritudinem dicam quam plerumque pulchram esse sive videri; non de pulchritudine in difformitate vel in turpitudine nunc scribo sed de pulchritudine pura, perfecta, bona: pulchritudinis exemplare.
Nam turpia et difformia et horribilia saepe diligo spectareque (vel legere) malo. Nihilominus pulchritudo in arte classica ad se me attrahit. Speciem bracchii formosi marmoreum miror, et albitudo marmoris ipsa (etsi statuae antiquae tinctae erant) me delectat. Imagines nudarum admiror, et bis si verecundia sunt semivelatae, cum vestimentis pudice retentis aut inscite delapsis. Risus dulcis cor tangit. Pudicitia et castitas animam sic effert. το καλον δη φιλω.
Quid simplicius? Simplicitas autem arti persaepe est ruinosa, et vim imaginis aequa cum facilitate aut deleat aut creet. Speciei simplicitatem non odi, materiae sive argumenti simplicitatem non amo. Pulchritudinem igitur puram non peto. Casto cum risu velim in oculis igniculos aut illecebrosos aut scinetes. το δε καλον του κακου διαφερει τωι ενι γραμματι.
Silet autem sculptura, itaque ad litteras animadvertamus. Scriptores heroinas (verbi usu recenti) pulchras depingunt, et persaepe enim artifices picturas sculpturasque illarum faciunt. Nullarum paene ex illis meminisse possumus facile quin pulchrae sint, quin auctores nos dicant pulchras esse. Ex illis quas maxime diligimus? Puto eas memorabilissimas, amabilissimas esse quae non solum pulchrae sunt sed etiam mirifice vitiosae, vel saltem infortunatae. Per meliores pulchritudinem corporis cum animae maculis vidimus. Veniam libenter incultae do; stolidae numquam.
Kassandra infelici conspecta, quomodo porro Helenam, mutam paene, pulchrissimam esse putam? Quis Kitty mellitam Annae praeponere possit? Ne Beatrice quidem, caeca paene sub coeli luce, cum Odintsova, Emma Bovary, vel Ligeia venustate comparatur. Vel bonae sunt vel malae; species bella cum indolibus involutis iungitur heroinam melius componit. Illas semper laudo, admiror, amo; fabulas illarum avide lego, victoriis laetor, cladibus maeror. Ars bona me ad viscera percutit, torquet, illicit. Tanta cum admiratione, nescio utrum eas futuere velim an esse.