2 March 2006

Praefatio

Quoniam calamus inquiete dormiebat, constitui opere eum expergere. Consilium igitur cepi ita: memorias quinquaginta nullius momenti, quinquaginta eventa e vita mea, parva sed et vera, perscribere. Nam, omnes memoriae huic proposito non decent; e.g. tapetis fusci in atrio domi mea iuventute memini, sed istius nil refert. Sic scribere de memorias non gravibus, sed narrabilibus opus est.

Scilicet venatio harum memoriarum alias multas, magnasque exiguasque, graves tristes laetas quidem, detegebat. Nonnullae enim nihil sunt quin partes sint historiarum, tamen non narrationum. Historiae immo haec non ex eventis sed e sententiis, e cordis motionibus factae sunt. Has olim narrabo vel narravi annon, iamiam confitiendi tempus non est idoneum. Satis nunc rebus antiquis memet cruciavi.

Numquam de venere, nec de basiis parvis, nec de venere quidem unius noctis scripsi quod venus est semper mihi magni momenti. Vix de itineribus scripsi quod, vel nullius momenti vel magni, multa scripta de eis postea fecit calamus. Atque unam memoriam de Melle solam scripsi, quod illius semper me refert.

Quinquaginta memoriis scriptis, sescenti porro perscribere negavi. Alias propter gravitatem, alias propter levitatem vel fatuitatem praeterii. His autem paginis relictis, cognosco gravitatem caecam in multis inesse. Singulae sunt parum insignes, simul animam depingunt, simul severa fit confessio. Nunc nudum paene me sentio esse.

--- --- ---

Tempus fugit. Memorias postea in ephemeridem ponam.

  1. Puellus in sege puerum, fratrum amicae, benzinum in humo incendere spectabam. Opera tertia manum ussit; et mox parentes facinus deprehenderunt. Sic in manu et in clunibus poenas dedit.

  2. Saccum horridum, e vinylo perlucido factum et rubris cum floribus ingentibus pictum puellus habui quo libros ad ludum anno primo ferrem. Parentes primum mihi negavit emere, eum putentes nimis filio suo femineum. Adeo tamen mihi pulcher videbatur ut flerem donec se dederant.

  3. Medicamine peraegrotans in sanatorio fabulam, comediamque saturamque, scripsi quae Vespere Omnium Sanctorum a vecordibus acta est.

  4. Propter morbum oculorum, diem semi-caecus egi. Itaque in cubiculo mansi, Velveti discos Undergroundi canens, e finestra fumans et vodka sours potans.

  5. In litore cum amica ambulavi. Stipes, ingens et putidus in harenis oblique iacebat. Ferrovia praetervecta est et auriga nos salutavit.

  6. Pelicula The Ten Commandments in televisorio specta, soror et ego pupillas e charta fecimus. Ut exempla, picturas e libris de arte medievalis secuti sumus. Tamen Deus Pater stigmata Filii gerebat et tunica rubera bracisque caeruleis brevibus vestiebatur.

  7. Cum amicis lesbiadibus post laborem in atrio insulae cerevisiam noctem bibere solebam. Una nocte in tabulatio fumantes et de arte sermocinantes recumbabamus; musicam psychadelicam dein de industria audivimus ut simulebamus annum MCMLXVII esse.

  8. Profunda in spelunca, lucem breviter exstinxi ut tenebras gustarem perfectas.

  9. Post potationem, solus et ebrius multa nocte ad popinam vilissimam ambulavi ut Latinae linguae studerem. Praeteritum perfectam non bene didici, sed valde gavisus sum.

  10. Equus senis, iracundus et defatigatus pedi meo institit. Nolebat nempe vectus esse. Vehi enim nolueram quoque.

  11. Amica, quondam discipula mea, me ad dormatorium advocavit tractatulum corrigerem. Postea mihi saltavit.

  12. Amasiae dixi me, si medicamentis u teretur, eam relinquiturum fuisse. VIII post annos ab ea methamphetaminum emi.

  13. In castello niveo, a nobis infantibus fosso, in muro secreti mei conclavis digitibus carmen amatorium inscripsi.

  14. Sub cataracta de lapide in lapidem saliimus amici, schnapps e lagoena bibentes.

  15. Amasiae sub finestra cecini, sed carmen et amabile et saevum erat.

  16. Multa nocte in cucina consilia magna itineris peregrini cara cum amica feci, sed numquam evenit iter.

  17. In montibus fulmen caelum illuminavit. Amiculla mihi dixit se hactenus numquam fulminem vidisse.

  18. Die Christi Natalis solus vias pervagabar ut urbem vacuam viderem.

  19. Insomnio meo primo me et sodalem, octopodem croceum, vigiles prope domum sequebatur. In sege effugimus.

  20. Crepusculo pluvio in caffeo pallida sub luce La nausée legi. Amasiam, Anny meam, exspectabam.

  21. In atrii tenebris, Also sprach Zarathustra me infantem terravit.

  22. Vespertillo in dormitorium novum volavit. Bonam avem putavimus gothici.

  23. Toreuma domi avorum religiosorum semi-abstracta credebam vultum Dei depingere.

  24. Primo Londinii itinere punkae flava luculenti cum coma tragicisque cum oculis mendicae in subvia nummos dedi.

  25. Aestate fervidaque umidaque multa nocte canebat vicina, parum musice sed dulciter et triste. In tenebris prope finestra mea in solo iaciebam ut auscultarem.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit