15 March 2006

Quam saepe de aqua omnibus eis formis scribo et iam cogito. Hic de undis illic de pluvio, de nive de gelu de lacrimis tandem loquor. Quid significat? Fluuntne aliquomodo omnia? Velimne veritatem spiritualem exprimere? Fortasse Thalen Miletium sequor. αρα η αρχη το υδωρ; Hem, vere nescio nec puto.

Inscita me illiciunt. Mysticus essem si alicui crederem. Umoris frigorisque immo me placet. τα μοι καλα βουλομαι. De magicis somnio, argumenta eorum investigo, scriptis antiquis studio sed veritatem inibi numquam invenio nisi per verborum pulchritudinem. Aeque scripta doctorum de mundi natura et occultis physicae haurio, sed coniecturas a datis cernere opust est. Ad artem igitur calamum impellere voveam.

Pervestigo scientiam fugacem.
Et certissima veritas poesen
Subtilem incolat et tamen pusilla;
Inde phasmata fabulasque cantem.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit