4 May 2006

Heri vespere in exhibitione picturarum in quadam taberna viciniae Camden sperentes recitationem quoque fabularum Lovecraftensium infuimus. Venimus quod abhinc hebdomadem in recitationem exhibitionemque inesse conati eramus. immo, adveneramus sed magno in taberna clamore nihil audiveramus. Infeliciter magistra, cuius orationem maxime auscultare volueram, heri aberat. Speraveram me cum illa colloqui -- dicitur et magistra litterarum et philosopha.

Porro infeliciter erat musica here in taberna tam magna quam atrox. Bene coeperat; binis cum cellis et violis dulciter, maeste paene cecinit grex. Mox tamen citharae ululabant et tympanae strepebant. Immo vero non colloqubamur sed etiam inter nos clamabamus.

Eheu, iterum nulla recitatio, nulla oratio. Pauci enim aderant, sed laete cum amicis et artificibus garruliebamus. Dissignatores veniam nos perrogabant, sed nemo eos culpos esse putavit. Largiter autem lagoenas vini temetaque nobis donaverunt. Ut solet, sed et suasum noctis propositione, colloquium ad litteras versum est, et scilicet ad opera Lovecrafti. De colloquio nisi gratia exempli sileo. Quod me percutit, obstupefecit paene, adfirmatio fuit simplex; simplicius dicta est, sed eam et elaboratam nego.

Dixit vir quidam omnes auctores recentes Lovecraftem innuere. Nam credo eum auctores qui historias horrificas, fortasse fantasticas quoque, scribunt dicere velle. Cum haec ita sint, etiam dissentio. Positum hoc est simplicius, et porro putavit eum auctoritatem fama magna extra litteras habere. Credulius dictum'st. Sed negatio mea in media re stat; ita ad initium.

Qui a vulgo absunt, qui a multitudine et indolibus et more differunt, ut e.g. gothici, agnoscere diffidentiam debent. Scientia subculturae (ut dicitur) non scientiam populi adaeqaut. Quae omnes sciunt gothi, nequaquam necesse scit vulgus. Iactatores praecipue (quoniam gothi adroganter solent se putare optimos esse et scientiam acroamaticam habere) debent intellegere suum conspectum mundi insolitum esse. Pro certo, multi insolitis suis gloriatur; hi autem debent memores diffidentiae esse. Praeclarus scriptor est Howard noster; sed nomen eius a populo toto haud pronuntiatur. Inter eos, quos tales horrores delectant, ille est deus paene; nihilominus non omnes illum amant. Atque extra hos circulos, auctoritas eius est parva. Mundum non regit ignotus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit