16 May 2006

Nuper rationem animadvertabam. Quia ratione ulla egeo. Multimodis hoc dico, ita singillatim explicere debeo. Heu, incipere est onerosum. ubi melius incipiam ignoro. Fere non refert. Itaque… et ineleganter…

Consilia semper facio. Sententiae variae, desideria incerta, somnia ineffabilia mentem diem de die percutunt et, si ad memoriam, ad enim anima haesiverint, cupiditate victus post cogitationes nebulosas ea consilia nominare. Consilium feci ad speluncam Sibyllae Cumis peregrinationis. Consilium feci elegis mythum narrandi. Consilium feci statuam parvam e ferro rubiginoso fingendi &c. Nebulosa nascuntur, nebulose in oblivium evanescunt. Non ago quin somniam. Numquam consilii rationem animadverto. De fine, nec gradus ad finem cogito. Incipiunt desideria vana manentque. Sine ratione consilium facio, tamen numqum perficio.

Hoc dicto ad philosophiam. Et cogito et scribo sine ratione. Nam de ratiocinatione nil dico; confiteor palam ratiocinationis me taedere. Syllogismos arceo. Aut P aut ~P quodlibet. Philosophia non est ludus mathematicus. Cum haec ita sint, ratione et aliter careo. Systema non habeo, disciplinam non compono. Sententiae per animum errant et nonnumquam una ex eis mihi lenocinatur ut scribam. Aliquando sapientiam persequens potestate sententiae meretricia commotus ad bibliothecam fugiam vel in taberna ebriose cum amicis cum enim alienis disceptam. Tales sunt mihi investigationes. ο δουλος ειμι της μου ψυχης. dividuum anima facile animum nervosa superat. Viator sum plane errabundus et per vitam et per studia philosophica. Discere est mihi summum bonum. Nil probare conor, immo omnia cognoscere. Sine ratione sic progredior, sed eheu! perpaucis iam proficio. Sententiae meae ordine profecto carent; eas persequens huc illuc curro.

Dum spiro, studio. Scientiam sapientiamque semper peto, disciplinis igitur et linguis novis semper studio. Studia varia, immo nimia, me pellicunt. nova semper capto (saepe enim per antiqua); itaque constanter es novas, res alias animadverto. rebus scilicet permultis animum intendo; me delectant sive deleniunt ut nullae studium desinere velim. Sine ratione autem studio, et multitudo studiorum saepe me obstat. Tempore studii idoneo quodcunque me recentissime percussit primum sumo. Scio scholam me valde adiuvaturam; de reditu ad scholam somnio (consilium est!) sed incertum me debilitat. Quoniam si ad scholam reveniam rem unam e multis eligere debeam. Unam eligere est multas proicere. Metuo ne libidine brevi raptus male eligam. Aliae res porro me a schola abalienant; haec autem sermoni non appertinant.

Ordinem et inscienter sperno. Nec libros meos in thecis vix ordino. Similes cum similibus aliquando pono, sed nisi codices ex eadem serie raro omnia opera unius auctoris propinqua sedet. Multi Loeb Classics in columna stant, sed Ars Rhetorica Aristotelis procul in theca alia inter libros Gremanicos sedet. Libri, quibus simul utor, secum vel similes vel dissimiles saepe conveniunt et in thecis, in mensis, in suppelectice, etenim in solo acervatim iacent. Libros sino undis scholasticis innatare; rationem externam non impono. Praeterea eos definire recuso, porro nescio. E.g. utrum debent libri Divi Iulii Commentariorum de bello gallico cum litteris Latinis an cum historia antiqua stare? Lucretii De rerum natura cum operibus poetarum an philosophorum? Debeone carmina Catulli in theca palam ponere an celare sub cubile cum pornographia?

Atque facilius digredior.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit