(no subject)
17 August 2006 08:37 pmDissimulare nolo sive nego, item simulare recuso. Haec, eheu! per pueritiam didici, quippe ut viverem necessaio me celabam, saltem sic credebam necesse. Nunc considerate puto me erravisse. Eo tempore expedivit, nihil longe sustentabat; mox enim res ingravescebat. Utinam vitam palam nec furtive agere ausus essem! Perdifficile pro certo fuisset, tamen fortiorem me fecisset. Quoniam non didici clades superare, immo solum miseriam tacite ferre, solacium nec petere sed relinquere. Deditionem foris putabam vitae pretium. Intus manebam invictus, extrinsecus vix me defendebam.
Vitium istud, hanc maniam latebrae, annos superavi. Haud funditus, quod silere iam solebam, sed satis eminebam ut crederem me memet a vinculis absolvisse.
Turbas odi ne participem aut esse aut videri tolerem. Motus armenti animumque arceo. Heu, Parcae tempore maligno constituerunt personam sumerem, habitum turbae induerer. Vitam falsam me credidi reliquisse. Attamen quam facile morem puerilem resumimus! Aspectus non debet res tam gravis esse. Sed nonnumquam vix me sentio in corpore meo commodum; ita in habitu quoque restricto miser fio -- videor absurdus, libertatem opprimit, me enervit.
Puer me celabam etiamsi celare nolueram. Vi adsumpta ignaviaque superata me ostendebam ferociter; naturam mihi timidam obliviscebar, vel mea sponte de industria seponebam. Num dico me numquam tum absurdum visum esse? Haudquaquam! Sed, sine pudore vel impudice, omnia confitebar. Nunc considerate puto me quibusdam rebus aliquando erravisse. peccatorum me mnon pudet, sed errores stultos erubesco. Quondam e.g. me credidi bellum, re vera puella quaedam mihi persuaserunt. Non fuit illis labor; nemo est quin laudibus pulchrarum credere velit.
Quam adrogantiam! sed eo tempore me decuit. Parvatim adrogantiam temperare discebam et simul mutabar in formam mihi aptiorem. Pulchritudinem non curo -- eheu, mendacium parvum -- tamen cum bellum attingere nequeam, dedecore aspectu foveam.
Cum senesco, non omnia aetati licet. Non possum esse iuvenis aeternus; at recuso esse senex ridiculus. Subtilius nunc atramento circum oculosfuco, et labia sino nuda (hem, melius est basiare sine metu linendi). Atque si vestimenta elegantia non gero, amplius pecuniam ad libros habeo. A! sum autem gloriosus et adrogans et superbus, ut numquam vanitatemque iactationemque praestem.