abnocto, -are
28 August 2006 04:34 pmAbhinc diem post reditum e Lutetia vix domi manebamus. Mel die Veneris circa MM verba pro dissertatione impigre scripserat, posteaquam vespere ad tabernam The Grapes prope Limehouse ivimus ut cum
silkyravena et amicis variis biberemus. Taberna clausa ad diaetam Ruth novam afterparty1 causa processimus. Infeliciter Ruth mane familiam visitare debuit; cum abest egestatem valde sentimus.
Die Saturni in Club Bohemia cum
bluehelena convenimus. The Fall of Rome eventum appelltum est, sed aegre ornata erat taberna : uvae et nummi chocolati (hahae, Farthings!) in mensis III iacebant, et adsunt togatus duaeque togatae. Haud tamen interfuit. Quoniam nox erat musicae bona, colloquio iucunda, saltationi plena, turbae pulchra. Tot carminibus saltavimus ut vix potestatem iuniperi sentiremus. Atque —saltem in taberna Anglica— iuniperum mirifice leve pretium ibi fert. Adeo autem gavisi sumus ut ebriositatis caritatem non curaremus. Taberna clausa Helen, hospes bona, nobis ad diaetam suam duxit, et garriebamus donec Sol in caelum ascensit. Cum experrecti sumus, insolite magis saltatione quam potatione dolebamus.
Die Solis
bencurthoys ad diaetam suam nos III et
nimstar invitaverat ut seriem Black Books spectaremus. In macella itinere panem, vinum et sorbillum glaciatum nancti sumus, et Nim lagoenam rhumi attulit. Cenam palmarem Ben coxit. Risus et hilaritas diei praefuit. Comissatio denique spectationem superavit, sed non anteaquam exemplum nefas ex ea traxeramus. Vere, vitam personarum in serie invidiamus. Tamen omnes vini lagoenas epotavimus. Haud procul exemplare earum stetimus. Chartreuse Verte ("Elle est puissante et différente") e lagoena per bendy-festucas et cum umbellis papyri dein bibebamus cum in machina stereophonica canebant Leonard Cohen, Miles Davis et Jefferson Airplane. Sic scio vitam meam rite agi. Fine noctis in lectulo generis sacci fabialis resupinus fumansque bibensque iacebam et Velvet Underground sensus replebat. Breviter in 'LXVIII transportatus sum.
Hem, sigaretas permultas mendicavisse videor. Timeo ne iterum consuescam. Nunc autem non refert; res bene aguntur et laetitia inter amicos est summum bonum.
-------
1: Afterparty multis in linguis ut nomen neutrum indeclinabile vidi; sic utor Latine.
![[livejournal.com profile]](https://www.dreamwidth.org/img/external/lj-userinfo.gif)