De luce philosophica
5 September 2006 07:40 pmNimis philosophi putant lucem esse veritatem. Nos homines istam lucem petunt, amplificant, propagunt, quod nihil sine luce vidimus. Adeo certe sentimus locum in mundi ordine magnum nos incolare ut veritas ultima per sensum nostrum optimum percipi debeat. Ita summum bonum dicitur lux. Quoniam credere non possumus, aut nolumus, credere veritatem se nobis caecam ignotam inscitam manere. Invenemus; immo in intellectum ibit. Nequit nos evitare. Porro advenit per viam quam malumus, quam exspectamus. Aut deus aut ratio nobis pollicet. Centro et summo in mundo (de factu nisi de manu dei) stamus, et de solio nostro aureo cunctuam creaturam ubique despectamus. Cum veritatem poscemus, intuemur: statim inventum in oculos currit. Nam vero, laborare saepe investigationibus debemus, sed in fine inluminati erimus.
Sic superbia nostra. Nec facile intellectu nec nobis destinata est veritas. Etsi poetice lucem fingimus, memores simus vitiorum nostrorum, ac agnoscamus mundum modis suis intellegi (atque nolimus rem et translationem permiscere; si canes essemus, de olfactione eadem dicere deberemus.) Sunt veritates caecae, quae ab oculis semper celatae erunt. Si intellexerimus annon, mundus non curabit. Patefactiones suas pro commoditate humana non ordinat. Si quis sapientiam adipiscatur, se accomodare discat.
Si tenebrae veritatem tegunt, nonne tenebras exquirere debemus ipsas? Donec sciverimus per tenebras ulla sine luce veritatem investigare, nihil cognoscemus nec de mundo nec de nobis.