(no subject)
1 October 2006 12:32 pmLente ad vitam revenio. Die Veneris ad tabernas in urbis centrum Mel me duxit. Mundus ultra atrium nobis est magnus et perplexus, nebula versicolor spatio incerta. Necessaria tamen petebamus: κιβισιν ad condendum discos ordinatrales (quod debemus data, imagines numericas praecipue, saepe conservare), mihi novam ephemeridem albam pugillaresque, et Melli libellos exercitationis scripturae Sinicae. Quam facile κιβισιν invenimus, reliqua autem…
Tot per tabernas alba investigabamus. Quam rara facta sunt! Et magnas per tabernas chartarias et parvas scrutabamur. Paucis ex exemplaribus superstitibus quae videbamus, omnia sunt horrida vel ridicula vel tenuissimis cum paginis facta. Album simplex formae et elegans (i.e. mutum) coloribus volebam; caeruleum vegetum et rubrum splendidum videbam, floriferis cum ursis laetis. Fortasse, inquit Mel, nemo in albo nunc scribit quin sit puella XII annis.Vereor ne omnes solum in ordinatro nunc scribat. Denique in taberna artis album ad adumbrationem, nigro cum tegumine candidis cum paginis, emi; spero me scribere composite sine lineis posse!