(no subject)
2 December 2006 06:47 pmNuper bonus discipulus sum; itaque dum in manu erat calamus, linguae Graecae studiebam nec Latine in pugillaribus scribam. Summatim igitur multas dies narrabo.
Die Iovis in Dana Centre, ubi Colin et Jenny obviam ivimus, adfuimus ut acroases sive exhibitionem sive enim fabulam de morte spectaremus. Cras ad Dana Centre revenemus; postea opiniones meas de acroasibus omnibus edisseram, quod positum proprium merentur.
Post acroasen die Iovis tentatio morbi subito in felem ingruit; semihoram aegre sprirabat sonum bucinae fractae exhalans. Credidimus eum praefocare et rete auxilium poposcimus. Moriturus paene in solo iacebat, vires omnes membra defecerunt, Mel eum amplexu sumpsit et hortabatur cum leto contenderet. Mox videbatur valitudinem revenisse. Sed die Veneris ad medicum eum tulimus. In arcam suam inire noluit; fere putabat se iterum in aeroplano navigare. Cum ad officinam veterinariam advenimus, terror abiit et bene se gerebat. Nempe medicum non amat, sed intellegit. Infeliciter medicus nobis dixit floydem cor aegrum habere. Nunc diaeta curatur, quam odit. Eheu!
Die Saturni fuit convivium apud Helenen. Mirabile fuit; in acervo ebriarum iacebam, bacchati sumus donec aurora ravum pinxit coelum. Mane hora fere iii ambulabamus ad subviam, sed non fuimus comissatores ultimi. Dies Solis non fuit.
Die Lunae iam convivio aegrotans ad Museum Britannicum cum Melle adivi. Tony Robinson, histrio et historicusque archaeologistaque popularis in televisorio programma novum habet, Codex nomine, quod in Museo Britannico multa nocte in tenebris agitur. Populus in museo nunc ludo simili contendere possunt ut praemia (fortasse) auferret. E praemiis unum est iter noct per museum; lusimus igitur. Immo coepimus. Stultus quidam sarcinam neglegenter in museo reliquit, ut vigiles museum totum exinanirent. Itaque e museo ejecti trans viam in librariam Quinto nomine fugimus. Librum Götter und Dämonen der Etrusker (e serie Der Kunstspiegel emi. Dein ad librariam secundam ambulavimus, in qua librum D. Feltonae Haunted Greece and Rome: Ghost Stories from Classical Antiquity, qui est vere thesis doctoralis sub tegumine populari celata, inveni. Inde ad caffeum, ubi cum puella pulchra et caffea bona de larvis antiquis legebam dum jazz canebatur. E talibus momentis vita facta'st beata.
Die Martis ad Museum revenimus. Feliciter apertum mansit ut ludum conficeremus. Dum 'semitam' Codicis secundam sequimur, in atrio Romano (in primo tabulato) voluntarium post mensam nummis antiquis plenam conspeximus. Insistimus igitur ut sermonem eius auscultaremus, et nummos manibus nostris tractaremus. Erant plerumque Graeci et Romani, ubique ex Asia et Europa et Africa. Numismatica ipsa non amo, sed tractatio rerum antiquarum me semper delectat. Gaudio imbecillus factus sum. Voluntariam novo in atrio postea vidimus quae res antiquiores habebat. Recentissima (ex eadem aetate nummorum seriorum) erat parva imago aerata dei Romano-Britannici insciti. Dilectissima erat securis manualis palaeolithica. Mirabile tactu -- verbis hunc sensum describere nequeo.