24 January 2007

Nocte Londinii ninxit !


Denique ninxit Londinii. Media nocte e finestra atrii viam despectavi ; omnia sub lampadibus pallidis nitebant. Pavimentum et via ipas erant ager candidus, aggeres difformes passim loca in quibus autoraedae sepultae sunt metabantur.

mane omnia frigida candidaque manebant. Totam urbem pulchriorem fecit nix. Ego cum Melle, cum enim omnibus in subvia, vias et aedes et campos urbanos e finestris dummodo super terram intuebamur. Mel Cathedram Cloacarum mirata'st laeteque ostendit. Schola laterum vetus apud Bromley-by-Bow me delectavit. Ripae fluminis Lee et pistrinum splendide micebant. Et Whitechapel videbatur amoenum.

Scilicet loco Euston attacto vestigia cuncta nivis evanuerant, nisi harena salsa sordido in pavimento. Non refert ; sicut puerum totam diem nix me laetum fecit. Euge nivem !
Heri vespere [livejournal.com profile] morbidfrog in libraria Treadwells acroasem habuit. De bibliothecis et libris occultis locuta est, quod thema dissertatione sua olim tractaverat. Quot lectionem amabamus, tot sermonem.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit