24 February 2007

Per horas insomniae, ut supra in ephemeride dixi, cum thea Scientiam legere soleo, quod in limine diei noctisque magis intellectum mysteriorum mundi animus carpere et facilius accipere possit. Cogitationes tam profundae somnio non prosunt, tamen saluti non nocent ; si vigil in cubile recubo, sollicitates abstractas cottidianis malo.

Sed electio incauta pavorem ingentem iniicit. Tranquillitatem petitum hora fere XI noctu ad thecam ii. Magna cum difficultate autem librum elegebam ; non potui inter physica pura et astrologiam librum optare, denique igitur neutrum volui. Biblia deinde Sacra sub theca conspexi eaque ex acervo sumpsi. Αποκαλυψεως librum Ιωαννου graece interlinearibus cum inerpretationibus anglicis legere coepi, regustavique quod imagines insolitae et iteratio verborum, multa e quibus etiam didici, valde me delectant.

Nam religioni ulla non credo, sed hoc in tempore notionum crepusculosarum, οι ex iuventate mea μυθοι veritatem magnam et subtilem ferunt, vestigia historiarum quondam creditarum manent potestatemque habent. Iam memini terroris puerilis de copiis antichristi, de fine mundi, de bestia de mare ascendenti ; etiam memoria horresco. Atque multa nocte auroram appropinquante, cum et fures dormiunt, videtur omnem mundum somniare. Verba e pagina in animam serpserunt, itaque mihi nihil in viis nec in atrio audienti εγενετο σιγη εν τωι ουρανωι ως ημιωρον.

Thea epotata librum seposui et lampades extingui. Formas insidiantes in tenebris vidi, terrores peioribus in mente memet cruciavi, lemures esse post specula suspicatus sum, crepitus spirituales sive portentorum nuntios auscultavi. Ad cubile cum praesidio lodicum et puellae effugi, daemonem quidem in illius loco invenire paene metuens.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit