6 March 2007

Die Lunae in taberna apud Euston cum Ruth et Kitty convenimus ut exhibitionem de tabulis Londiniensibus in Bibliotheca Britannica invisere. Quod ultima fuit exhibitionis dies, totus urbis populus (ut videbatur) advenerat ; non igitur ingredi potuimus. Itaque exhibitionem de poese ostendi, quae mihi animum nuper obsidet, de qua alias multa narrabo. Postea codices antiquas mihi dilectissimas monstravi, et Mel quosdam libros e DunHuang ostentavit, quos nunc studio linguae antiquae coepto melius intellegit. Deinde ad cenam in Camden et ad Dev, ubi horas multas (Mel et ego horas vii mansimus !) bibebamus. Permulti aderant ut non omnes enumerem ; atque nimium vini epotavi ut non pocula enumerare possim. Hodierna fuerunt dolorosa.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit