9 April 2007

Me oportet esse cautum, ne caput perturbatione dirumpatur. Tot nuper linguis studeo, fere nimis. Malo profunde quam late discere, sed quam facile deerro. Nuper nova cum amica per commenticulis poloniense scribebam  linguam scilicet ignoro tamen cum thesauro verborum et notis grammaticis in rete inventis (ac quod similis est lingua boiohaemicae) sententias componere possum, emendate nisi celeriter. Velim quidem linguam discere, quod Londinii perutilis est  utinam vacarem. Studio autem graeco animum intendere constitui.

Sodalitas germanica nostra bene geritur. Carmina multa legebamus interpretamurque. Multa igitur carmina elegebam et copiis verborum parabam. Me placet gerere sodalitatem, quod ita carmina mihi dilectissima una legimus. Florilegia varia expilabam ut novos poetas invenirem. Unus ex his novis, Alfred Walter Heymel, in rete nulla opera habet  itaque ad librariam Quinto prope Museum Britannicum, ivi librum petitum. Plerumque librum auctoris peregrini et obscuri in libraria non de industria quaero, sed duos abhinc menses congeriem ingentem e bibliotheca academica proiectam adepta'st. Fortuna mihi favit  librum inveni. Atque mihi bis favit, quod poetriae novae, Isolde Kurz nomine, librum eadem in theca offendi. De maestitia, desiderio, somniis et urbe in mare mersa scribit  quam res splendidas ! Cum Lucani Pharsaliorum lectionem finiero, haec carmina perlegam.

In via Charing Cross Fortuna etiam me subrisit. Florilegium aegypticum inveni, in quo est, inter loca alia, tota Fabula Naufragi. Atque—mirabile dictu—adfuit thesaurum latinum Lewis & Short, et solum £5 stetit !

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit