2 August 2007

Miseriam superare conor, nihilominus taedium interdum vicit. Sententias in papyro perscribere volo ; sententiarum autem egestas impedit. Immo non egestas vera, sed notiones altae sive pulchrae calamum celant ut nihil atramento nascatur quin incommodum incultumque sese ostendat. Haec sententiola bella, ille versus astutus, ubi sunt ? quo effugerunt ? Nihil video nisi acervum verborum absurdum. Ne querimoniam quidem urbanam queo. Olim, dum Parcae mihi minus nocebant, verbum crapulam perfrequenter stylum meum scribere conspiciebam ; nunc verbum video eheu ; vix verbum est sed etiam gemitus inconcinnus ! non satis sum poeta ut impune sic lugere possim. O utinam...

Coram igitur loco infecto sedebam dum stylum sumo, statim sepono. Spe demissa uno motu pugillares discerpsi et in murum trans atrium discussi. Verbum omne me dereliquit ut cum clamore sollicitata mel mihi venisset, loqui non possem. Quid agerem rogavit, sed modo singultis responsi. Me terres, inquit. Totum diem deinde me curavit. Multas horas per bibliothecam et librarias erravimus. Pugillares enim in taberna bibliothecae invenit, mihi ostendit ; novas, inquit, requires. Eas nolebam, qua de causa non possum profecto illustrare, sive nego.

Desinit historiam : nil amplius dicendum. Fine caret, deest exitus ; quoniam non ars est sed vita.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit