4 January 2008

Tempus annis et mensibus numerare non soleo, immo loco et statu cubilis : ubi esset, et quae inibi mecum iaceret (vel iacerent). Etsi mense Decembris sunt hebdomades officiis vacuae, quae limen aut pons inter annos videntur, similiter itinera et feriae aliae cursum annorum scindunt. Sed omnes de finibus et coeptis novis colloquebantur, itaque necesse de talibus cum eis cogito, sermones cogunt ut consilia et res gestas animadvertam. Itaque annum ut vulgariter numeratus est despecto. Atque hic annus ne benignus quidem erat, tamen beatitudinem agnosco non omnino afuisse. Ita sit melior annus novus.

Hoc dicto finis anni fuit mirifica. Fuit convivium, amicis et aliis plenum, et omnes laetabantur. Vere lente incipiebat ; ante mediam noctem plerumque in atrio sedebam, cum vino in poculo plastico, et ad convivam quemcunque blateravi. Denique media nox advenit et campanico epotato manus bellorum (sic una e numero nostro nos nuncupavit) parva in lectulum se recepit ut venenum dulcius gustaremus. Noctem elatione voluptaria acervatim agebamus. Columbabamur, permulcebamus, osculabamus. In amicae amplexu carissimae iacebam et pressi uxori pulcherrimae de amicitia ardenti sermocinati sumus dum « paulatimque metu dempto modo pectora praebet / virginea plaudenda manu... ». Dulcedo regebat, praeeratque familiaritas. Aurora domum ivimus, et diem paene totum dormivimus.

Etsi me maestitia sollicitat, Melle et amicis beatus sum, et felix ero cum illis.

*versus ex Ovidii Metamorphoseon libro 2.866-7

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit