24 January 2008

Similitudinem dierum denuo sentio. Atque iterum mundus colores suos amissurus me conturbat. Iamiam colorem habet, sed evanescentem ; et color mihi est idem in tegumento novi libri polonii, inter viridem et atrum, ut in silvae pinuum tenebris. Hunc puto insolitum : nec iniucundum nec molestum sed et inexplicabilem. Cogitationibus meis non congruit, desideria non decet. Finem vel exitum cernere nequeo. Motui obstat -- an notionibus dubitatio obstat ipsa ?

Consilia identidem conficio, unum ex eorum numero amicae ebrie confessus sum. Id non deposui, immo alia eodem tempore coepi. Vereor tamen ne desinam, ne impetus tabescat.

Obiter dictu : vereor ne facultatem cum hominibus loquendi perdeam. Marcescit lingua ut colloquium simplex fiat labor ac dolor. Cum amicis saltem balbutiare possum, sed tum cordia absunt, mentes dormiunt, pectore arte secreta tenent.

Iamiam amicae obviam ivi ; eam in via non conspexi donec manus agitans in me incucurrit, et momentum enim eam non agnovi. Colloquium post brevissimum diversos discessimus, quod vix intellexi.

Sit, puto, melius si noctem dormiam.
Die Saturni amica in ephemeride tristia sub rosa scripsit. Volui respondere, sed non potui ; olim sententias valde similes exscripseram, interdum etiam scribo, tamen timebam ne maestia sola me attraheret. Quoniam dolor illecebram invictam habet. Nihilominus pudet me inertiae. Illius misereor, et adiuvare desidero. Si quando quem auditorem velit, adsim.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit