Heri aegrotabam, sed nox, Sanctus nomine, in taberna quadam nocturna Sohoensi agebatur, in qua et D.U.S.T. et Voices of Masada, quibus in gregibus ambobus amicos habemus, cecinerunt. Mikey infelix valde aegrotans nihilominus carmina cantebat, videlicet inter tussium eruptiones. Et Nim nova in stola brevi nitebat ; Oculos omnes vere vertebat. Morbi causa eheu maturius finierunt. Voices of Masada parvam post moram secuti sunt, et turba coram eis laete saltabat. IV cerevisias Red Stripe viles bibi neque ebriositatem levissimam sentiebam. Hodie autem crapula advenit, sed et puto machinam fumificam dimidiam culpae partem habere.
In aedificio vicino nox Popstars nomine, musicae Glam et Indie dedita, agebatur. Area fumandi autem utriusque tabernae erat communis, cum saepibus ferreis in eius medio ne tribus in sese immiscerent. Plerumque separatim stabamus ; pauci saepes appropinquabat quod machinae calefactantes super ianuis positae sunt. Sed Nick vampiricus ad saepes fortiter ambulabat, legatus. Conatus est etiam legatos Reginarum in tabernam nostram inducere. Nonnullae puellae usque ad solum saltatarium penetraverunt, sed custodes et vampiricus Dionysos (vere se nuncupat iste) secundam legationem inurbane reppulerunt. Itaque reliqua nocte ut Pyramus et Thisbe per rimas saepium tributim colloqubamur.
---
Lianae obviam ivimus apud locum Tufnell Park et ad caffeum litterarum duximus, et paulo post adventum Sandy quoque venit. Cum caffea &c horas de academicis et rebus publicis orbis terrarum totius disceptavimus.
Nunc ad Invocationem apud Minories ! Oportet me photomachinae in sinu non oblivisci.