6 June 2008

Dum amicis Anitae in taberna occurrere constituimus, nequaquam me apologiam pro ephemeride mea dare exspectavi. Nescio quis e nobis, videlicet non ego, latinitatis mentionem faceret, ut novam sodalem permoveret. Tantopere admirans Ruth (nunc iii eodem cum nomine Londinii novi) multa interrogabat. Cur, mihi inquit, latine scribis ? Nunc vobis, ut tunc ei, narratione parva explicem.

Et adulescens volebam me linguam latinam discere. Aliis autem studebam. In schola porro non potui, post scholam statim antiquae linguae pharaonum studere coepi, quae puellum me fascinavisset. Deinde duos post annos, quibus multas litteras multamque historiam legebam, desiderium Latini crescebat. Non iam me velle, sed etiam me debere discere dicebam. Quoniam necesse est studiis vitaeque meae libros romanos praecipue ac omnes e saeculis post Romae caedem intellegere : quis ignoret latinum sit dilettante inops. Est mihi optimus dilittante esse.

Incipiebam igitur, et paucos post menses amicae veteri in convivio atroci obviam ivi. totam noctem in angulo alios nos celavimus de studiis colloquentes. Constituimus me illam latine docturum. Eheu, mox ex urbe demigravit. Atque sermonem germanicum requisivi ut iter facerem philosophiamque legerem. Hiatus tres igitur annos duravit, sed per hoc tempus saepius dixi me latinum deponere non debuisse. Tandem nova inceptione pulverem a libris detersi. Numquam post hanc die desii.

Mel mihi librum parvulum Teach Yourself Latin antiquum i.e. caeruleo cum tegumento donum dedit cuius diligenter exercitationes exscripsi. Tamen caput ultimum appropinquans volebam, forsitan sperabam, quoquomodo pergere. Librum scripturae inveni, eo uti conatus sum sed sententiae aridae loci exiles admonitiones pudicae me reppulerunt. Itaque ephemeris exstetit : sententias meas libentius tractarem et indices temporis cogerent ne diutius calamus algeret. Sic coeptum humilis.

At humilitas evanescit. Aetates futuras animadvertebam ; nempe quicquid lingua vulgari scriptum erit non semper intellegetur : sicuti e.g. carmen Le chanson de Roland hodie Galli magna cum difficultate legunt (siquidem conantur), mille post annos opera Coletteae eadem cum difficultate legentur, nisi litteris et linguae saeculi nostri studuerit lector. Sed illa lingua Caesaris et Ciceronis, quae mortua dicitur, non mutatur, et sinit lectionem scriptorum et multarum terrarum et saeculorum multorum. Qui huic studuerit, sescenti libros gustare poterit : hoc ego feci. Quod hodie scripsi cras erit idem, tempus significationem verborum non temptabit. Recentibus igitur hominibus futurisque verba mando. Spero solum haec verba lectura -- et legenda -- esse.

Ita philosophari, carmina compono, res gesta enarro. Nego de ientaculo scribere, recuso iter ad laborem cottidianum enuntiare, nolo de momentis taedii fabulari. Quae post annos legere nolam, praetermitto (saltem praetermittere spero). Nimirum res quasdam nimis tracto : hoc in atrio (iterum) collocuti sumus, illi in taberna (iterum) bibimus, isto in peccato (iterum) deprehensi sumus. Semper autem haec lectorem, quia humanum, capiunt capiebant capient : potio futatio licentia dolor horror maestitia. Haec vere, ut agnosco, non omnes delectant ; satis est genti meae scribere.

Proporro sunt historiae, aut magni aut nullius momenti, sed quae cor tetigerunt. Quot sodales familiares comissatoresque habeo, a quibus hae historiae componuntur. Nolo eorum oblivisci nec sinere eos in oblivionem cadant. Vidimus sensimus egimus. Hic monumentum.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit