27 August 2008

Heri vespere [livejournal.com profile] robot_mel ad acroasin de re pressoria apud bibliothecam St. Bride [livejournal.com profile] silkyravenam, [livejournal.com profile] morbidfrogam, [livejournal.com profile] shortmortam, [livejournal.com profile] maddiekatam et me duxit. Cum in epistula ad bibliothecam bibliogothorum mentionem fecisset, hospes nobis chartas et libros dilectissimos paraverat : codicum The Castle of Otranto a Bodonio impressum, Le morte d'Arthur Mallorii, Faust Goethei, librum veterem de grege flagellantium christiano, opera Chauceri a Williamo Morris edita (quam mirificum !), carmina Night Thoughts Edwardi Young, et chartas (Broadsheets anglice) victorianas quae piratas homicidas fures anthropophagous scelestos varios et supplicia eorum carminibus tractant... inter alia. Atque dum introibamus, vinum profert hospes et Inkubus Sukkubus in stereophono canitur.

Horam paene thesauros illos intuebamur, interdum locosve versusve magna voce pronuntiantes. Nigel, hospes noster, historiam bibliothecae aedificii congeriei narravit. Dein nos per cellas angustas ducebat ut machinas et macinarum partes et prela et litteras et arcas et omnia ad rem pressoriam ultilia ostenderet, et sinebat nos per omnia praemia ad libitum exploraremus. De usu rerum inscitarum quaerebamus, et scienter respondebat. Post viam incertam tenebrosa per cubicula pulverulenta in conclave lectionis evenimus. Est magnum et candidum et novum : propter lineas rectas, ordinatra et thecas volubiles videtur nos in aetatem futuram gressos esse. Mox enim Mel et ego ad bibliothecam revenemus ; quoniam ibi vidimus multos libros quos legere desideramus.

[livejournal.com profile] morbidfrog picturas fecit. Si quis vult videre, hic inveniuntur.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit