(no subject)
19 October 2008 03:40 pmHebdomas finiit sicut coepit : sub iugo crapulae. Verumtamen non queror, quod tot amicos denique invisimus. Domi iampridem reducti ab atrio nunc discedere neque sodales spernare incipimus. Laxamentum dolorum sentio, tristia dilabuntur ut iamiam folia autumnis de arboribus.
Die Solis postremo in taberna Big Red cum
miss_amethyst parentibus suis convenimus. Cerevisias multas --quamobrem nescio-- bibi. Scilicet sordibus loci aliquando hoc modo fruor. Si profundissima inaccessissima, animus pulchellae immunditiae obsequitur.
Gavisi sumus hac nocte, sed mane iter ad laborem iniucundius fuit. Vesper iterum cum amicis cerevisias epotavi ut die Martis iterum (et peius) non valerem. Sed ex Iordanibus tandem revenerat
sahra_patroness, et nos ad Big Red denuo convocavit. Comiter potationi sigarettas addidit. Cum illa ad invocationem heri ivimus, et domum hora xi noctis revenimus.
Heu, fatigatus sum ut eloquentia fugat. Sub libro igitur aut sub somno me celarem.
Die Solis postremo in taberna Big Red cum
![[livejournal.com profile]](https://www.dreamwidth.org/img/external/lj-userinfo.gif)