4 December 2008

Nihil magni momenti accidit. Die Saturni Solisque linguae graecae studebam : haud narratio concinna fit. Vespere die Saturni ad cenam apud maddiem ivimus ; praeclara inter nostros est coqua peritissima. Enumerationem autem ciborum nego. Vinum turcicum in macella parvo pretio inveni, quod attuli et quo valde fructus sum : siccum erat, dulce et pingue, ut notam hic parvam deceret. Hospites long ac urbane, et tandem ebrie, colloquebamur, saepius de peliculis programmatibusque televisoriis musicaque ex iuventute : scisne ? spectavistine ? meministine ? Pueritiam igitur una ridebamus.

Ἔπειτα ἥκει ἑβδομάς τις συνήθης · βιβλίον περὶ τοῦ τῆς Σαπφοῦς μέλεος καί τε περὶ τοῦ ἐν τῷ μέλει λεσβιάζειν ἀνηγίγνωσκον. Καὶ ἐν τῇ κλίνῃ κοιμώμενος βιβλίον περὶ τῆς Πειθοῦς τῆς ἄλλης ἀνηγίγνωσκον · τὴν Πειθὼ τῆς Jane Austen. Καὶ δὴ πρὸς τὸ ἐργαστήριον ἐρχόμενος τῷ περὶ τῆς οἰκοδομικῆις βιβλίῳ τῷ τοῦ Βιτρουβίου ῥωμαιστὶ ἐπίχειρον. Ἐπίγραμμα νῦν πειρῶ ἑλληνιστὶ γράφειν, μᾶλλον δὲ πονῶ. Φευ...

Perditis hebdomadis nihil paene feci. Sodalitatem vitabam, epistolas neglegebam, in atrio silens celabam : aliter nequeo. Clades etiam domi imminet, sive obsidet, ut nimis de doloribus tristibus incommodis cogitem. Insanabilia videntur vulnera, nec meliora spero. Nolim heu flebilia enumerare : taceam igitur.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit