28 March 2009

Die Iovis ad Museum Britannicum ivimus ut picturas e sepulchro Neb-Ammonis videremus. Post decennium redintegrationis, colores vere vivunt. Beatus Neb-Ammon in Elysio, quod nominis multitudo meminerunt. Tibicina et cantatrices, quarum imagines a pueritia in libros admirabam, me maxime delectabant ; et verba denique carminis earum legi !

Atque nobis ignota aderant exhibitio antiquorum aenorum Sericorum. Permultas facies Taotie (helluonem significat, quod nomen antiquarii prisci dederunt quia cibaria facies ferrent) mirabamur, e quibus unam valde similem huic in Mellis bracchio impunctae invenimus. Porro aena v in mensa attrectaremus custos sivit. Bona dies in qua ollam ornatam annos ccc ante Urbem conditam tangere possumus !

Heri ferrovia Cantabrigiam vecti sumus. Museum Fitzwilliam invisimus, et multas librarias. Denique librum fabularum Iohannis Racine cunctarum inveni, impressum auc mmdcxxx.

Sed tempus fugit -- ad museum aliud nunc proficisci debemus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit