1 April 2009

Nuper de cosmogonia avide legebam etiamque lego. nocte quadam morbo crescente mythos graecorum de ortu mundi legere desiderabam ut fabellis aegritudinem lenirem. Librum igitur Ludovici Preller Griechische Mythololgie e theca carpsi, quem abiecturum Mel e bibliotheca scholae suae conservaverat ut mihi donum daret, et qui porro (quod hac nocte primum cognovimus) ab eodem auctore libri Römische Mythologie quem Berolini itinere nuptiali nostro emeramus scriptus est. Ab initio usque ad titanomachiam paginas evolvi. Paulo postea tabulas Enuma Eliš, cosmogoniae babylonicae titanomachiaeque, anglice redditas sumpsi. Atque per noctes insomniae Stephani Hawking A Brief History of Time iterum legere coepi. Qui liber videlicet titanomachia caret.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit