7 June 2009

sive de amicitia

Morem secundum novum cum [livejournal.com profile] evilbarbastelle in taberna Ben Crouch convenimus. Sciebam eam photographiae callidissimam sed ignoravi eam quoque scribere. De scriptione igitur collocuti sumus, de aemulatione praecipue scriptorum alioruminscienti. Cum opus, inquit, legissem, verba eius auctoris sive vox stylum meum dirigunt, ut scribere tum desinam. hoc vitare conor ; saltem si aemulem, de industria sit. Et poesin (quam mirum !) tractavimus quam cum locis orationis solutae contulimus. Carmina enim amo, ut dixi, sed difficilia sunt mihi iam scribendo. Nitor etiam sed vereor ne concinnitas effugat, ne eloquentia semper desit. Desideria tamen puerilia me incitant ut stylem denuo probam. Orbem scriptorum hac in urbe desidero, heu ! solam amicam unam habeo quae latine scribit, ac perraro. porro maecenite egemus.

[livejournal.com profile] miss_amethyst suo cum patre denique nobis Vrbem revenit. In taberna Big Red ut solemus convenimus. Toties videlicet his hebdomadibus nuperrimis cerevisiam potabam ut hanc potionem adsuescerem : postero die nulla mihi erat crapula. Calorem aestuosum culpo ; malo brumam et merum. [livejournal.com profile] noondaydemon quoque aderat, et de schola agitabamus. Nos ad expositionem classis suae euge ! invitavit ; semper videre opera amicorum scholastica quaero. Atque cum [livejournal.com profile] djpsyche colloquium aeternum priori de patria nostra renovavi.

Ad popinam sericam ivimus ut natalicium [livejournal.com profile] sinbadsilki celebraremus. [livejournal.com profile] morbidfrog nobis iter suum trans Europam narravit. Perlonge pelliculas horroris cum [livejournal.com profile] pond823 et [livejournal.com profile] fracture242 disceptabamus. Alii aliis multas commendabant, ut ego pro certo petere deberem. Post cenam dimidium manus pars ad Quinn's rediit, et feliciter, quod Becky et Rob procul in mensa cenaverant ut non cum eis loqui poterem. [livejournal.com profile] sahra_patroness in pugillaribus scribere conspexi, ut pugillares inter nos confrremus, evolvantes et locos quosdam ostendentes. Hic est ludus mihi dilectissimus quoniam animos amicorum exponit. Meis in pugillaribus alphabetam arabicam exscripsit et nomen mihi reddidit ; illi nomen hieroglyphis et litteris tuscis srcipsi. Serius quam in animo habueramus domum profecti sumus, et crapula mane denique me superavit.

Tamen postremo vespere cum [livejournal.com profile] webcowgirl et [livejournal.com profile] shadowdaddy in taberna quadam vix procul Gray's Inn Road convenimus. Posteaquam epotavimus ad Merkato, popinam aethiopiam, ivimus. Credo nos totius orbis terrarum cibum edimus. Longius nos non inviseramus. Quodcumque colloqui non tractaremus, ignoro.

Dein ad Camden, ut [livejournal.com profile] gypseymission et Sam (qui nobiscum post cenam nataliciam consilium fecerant) nos reciperent. Ad taberna cui nominis oblitus sum ambulavimus [livejournal.com profile] elle_babe petitum. Sed aberat, ut tribus cum vini diabolici lagoenis regressi sumus.
Codicem album feci parvulum quod in animo somniorum recordationem habui. Velim eum in mensa prope cubile incolare, ut non semi-somnus ad atrium pugillares petitum ire debeam. Sed in thecam posui, nec litteram ullam inibi, ne titulum quidem prim in pagina scripsi. Quid morar nescio. Nequaquam sit nimis bellus. neque mecum ubicumque circumferre volo (ut breviter credidi). Fortasse somniis sat iucundis, immo vel terribilibus, nuper egeo.
De finestra illam abire intuitus sum. Pulchritudo illius me denuo percussit sicut primus conspectus. Non possumus semper nobiscum esse : bonum est, sic undique illam spectare possim. Nec verba nec photographum imaginem atis depinger possit. Res quidem vidi debet. Separationem solum patiuntur amantes ut delectent. Attamen terror voluptatem tingit : nullus amans umquam profecto credit amatricem absentem reventuram.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit