De somniis
21 July 2009 09:21 pmNoctu e medio somnio insolitissimo experrectus sum. In mensa sedebam, in pugillaribus (in iisdem enim quibus iamiam scribo) locum latinum scribens. Si experrectus calamum statim sumpsissem, ad propere sententias exscribendum, locum paene totum sine vitiis transcribere potuissem. Satis quidem et mane sententiarum memineram ut locum recreare possem. Felix scriptor cui Morpheus ipse nuntiis suis verum patefacit.
Attamen sivi verba dilabi. Papyro prope cubile vere egebam, sed nullo modo mihi obstetit : in atrium minora petens semisomnus irem. Sententiae simpliciter displicebant. Argumentum spernavi aridum, nullius momenti nec concinnittis. Hoc a memoria recondere malo.
Librum habeo, qui in mensa iuxta lectulum incolare debet, quo somnia phasmataque nocturna colligerem, quem de industria huic rei feci. Quoniam commentarium notionum insciarum velim ut animam intuear aut ostendam. Memoria inconstans omnia teneri vetat, e reliquis flores carpo. Si veram animam et nudam monstrare me dico, haec illa ommittens num mentior ? Sed et artem quoque ista cum veritate me petere haudquaquam nego. Artifex quidem omnis mendax : quae sententia ipsa mentitur. Inscienter in operibus nosmet saepe ostendimus, sed cum somnia sentiasve inscias exscribimus, scienter res ommittimus ; sic artifex, sic poeta. Veritas est nonnumquam taetra, quam ostentare non dubito. Si invenusta seu insulsa seu trita, praetereo.