20 September 2009

Intercapedo aerumnae erat heri nocte Invocatio. Anteaquam imber defluxit ad tabernam pervenimus.Prope ianuam cum [livejournal.com profile] myriadofsins primum sedimus, sed crassus aer tabernae calorque umidus nos foras fugaverunt. Sub tabernaculis prae taberna multi convenerant, sed mensam vacuam (scilicet et sccam) facile adepti sumus. Pluvius in urbem iram effudebat, sed refugium velificum nobis omnem amoenitatem dabat ;musica et extra aedificium canitur. Mox Pir advenit, et paulo postea amica eius, cui nomen eheu multa cerevisia a memoria fugavit, quae olim linguae latinae graecaeque studuerat ; spero me mox iterum ei obviam iturum. Faith quoque nobiscum breviter se iunxit. Consilium fecimus ut exhibitionem de Moctezuma in Museo Britannico visamus. Triste est, inquit, cogitatu : reliqua gentis mei nec in patria, sed etiam modo Londinii videre possim. Atque frigore autumnali superata sese in tabernam recepit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit