30 November 2009

Turbam desuper despecto despicioque. Gemitus eius etiam audio, procul absum attamen non satis spatium datur. In via, in hypogaeo, alius alium aequali taedio respuit. Ego et sperno et spernor. Refugium petii ; inibi autem solacium in venenum mutatum'st.

Mane ipsum populum iugat sive iugulat. Nemo est pulcher ; puella quae solet oculos vertere nunc marcescit. Porro oculi spectatorum adeo sanguinei sunt ut non cernant. Ulla pulchritudo contemnitur.

Sub imbre anima suffocat. Crassitudo aeris, ista spiritum nebula miserorum pulmones opprimit ut aegre respirare audeo. Nimia omnes captant, nihil adipiscimur quin statim despiciamus. Denique sol lucet ; quod omnes aiunt sibi placere, nisi nunc, quoniam claritas oculos laedit, rictum inluminat.

Maxime displicet aerumna quod non est pulchra, faciliusque fit servitium. Parvam deditionem cottidie sinimus. Nolentes volentes, quot enim res solitas ac inevitabiles patimur. Vinculis acceptis, inermes aut imbecilli ad officium properamus. Magnificentiam hodiernam videmus, nuncupamus Progressum. Agnovimus aetate postrema populum in squalore ei habitasse et laborasse. Vix nunc autem e balnea mane sordidum me sentio. Mane urbanum omnes aequat corruitque. In urbis centrum vehor, et dominos oeconomiae et servos video, quos nec possum internoscere. Vae victis, vae victoribus !

Cuncta vita incommoditas : non est nostrum commoditatem beatitudinemve petere. Immo, necesse'st invenire talia mira, totiens splendores, pulchritudinem tantam ut incommoditatis obliviscemur.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit