virgo in aedibus
7 January 2010 12:37 pmLuget imago lapidibus nacta, manu artificis ignoti sculpta, animo eius miseriae damnata. Suis sine lacrimis aetatem plangit, quoniam flere nequit nisi auxilio imbris, qui guttatim formam conterit, faciem delet. Pugnum caloris cum gelu membris abutitur. Quadam in via procul foro alget ab hominibus paene oblita. Muro adhaerit, ne deformitatem patefaciat : tergum non habet, nec cranium nec crura enim rigida sub stola. Quondam superba, dea aut imperatrix, cuius nunc regnum nec avibus quidem incolis invitis consistit. Signum etiam -- utrum cornu copiae sit an volumen nescio -- digitibus porrectis tenet, sicut tenebat, sicut tenebit, donec tempestas manus attriverit.