29 March 2010

Iterum programma de cosmogonia, Is Everything We Know About the Universe Wrong? nomine, spectavi. Et materiam atram, et energeian atram, et fluctum quoque atrum (cuius funditus ignarus fui) tractabat. Omnia ponuntur ut lacunas scientiae impleant, ut theorias et sustineant. Ita genesin mundi cognoscimus. Attamen nescio utrum hodierna philosophia naturalis fallatur annon. Quondam phlogiston credimus esse. Nunc scimus non sit. Quondam non sciebamus radios-γ esse, donec per experementa inveni potuerunt. Fortasse rem maximi momenti etiam praetermittimus, vel veritatem contrarie petimus.

Nam, oportet me dicere : Magno Fragore (theoria Big Bang) credo, quoniam optime argumentis et observationibus congruit. Sed dum programma auscultabat, notio me percutit --

Fortasse fuerant pristino in mundo animalia, ingentia et potentia, quae mundum ipsum mutaverant. Haec fortasse suo sponte expansionem fecissent. Non esset in theoria secundum philosophiam naturalem explicatio, quod arbitrium mutationem fecit. Secundum determinismum, pila in summo colle vento percussa deorsum ad imum volvet, nec ad summum revenet nisi agens cogitans pilam iecerit. Mathematica sola reventum non potest explicare, quippe causam efficientem nescit. Fere hi magni spiritus flavissent ut mundus laxaretur.

Non ea puto deos, etsi nobis divina videantur. Immo mortalia fuerunt et non iam vivunt, nec vestigia reliquerunt. Si fuissent animalia non carnis sed de arbitrii, vel voluntatis, vel mentis, vel enim spiritus, nihil eorum reliquorum conspicere possemus. Quidni enim animalia de materia ? sed genus annimalium magnitudine et natura valde nobis alienum. Corpora, si quidem corporalia fuissent, iamdudum in vaporem pulveremque mutata essent, ut hodie nihil videtur manere. Similiter corpora nostra putrescunt, et caro putida in humum tabescit, vermes pascit, ut particula corporibus aliis iungantur donec nullum vestigium manet.

Physica dicit flumen istac fluere. Si homines canalem foderint versum erit ; fluit etiam secundum physicam sed et novus cursus non natura sed arte ortus est. Si quis manum hominum ignorat, mutationem non intellegi potest.

Liber adustus non potest legi. Sed illi libri pompeiani, etsi plerumque in carbonem mutati, per machinas roentgenas et ordinatra nunc evolvere possumus. Attamen fragmina, cum de forma cecidissent, cinefacta verba ad aeternum amiserunt. Tantopere evanuerunt ut nulla ars repperire posset.

Nam, hypothesin animalium arbitrii &c vero non ponam ; indicio quidem ullo careo. Nec hodiernos philosophos naturales contemno. Studia recentia, machinae mirificae (CERN praecipue), propinquitas pellax scientiae novae mentem incitant, spem cient. Velim omnia scire, ut omnia sciamus ; quod dictum agnosco phantasian esse. Itaque specto et lego et, utpote quod intellego, philosophor. Theoriae novae delectant cum veritates cosmologiae caecas proferunt. Entibus autem multiplicatis sollicitor.




His dictis confiteor me theorema superrestricularum amare et spero eam veram esse.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit