19 April 2010

Die Saturni Solisque vix ex atrio progressi sumus. Sub acervo studiorum, Mel ad tractatulum quaturor milia verborum exscripsit. Itaque diligentia eius incitatus varia propria animadvertebam. Codicillum novum glutinare conatus sum ; oimoi ! duo tegumenta recta (i.e. nullum versum) feci. Nunc ad imprimatores revenire debeo, quod prelum domesticum imagines in tegumento sat bene premere non potest. Deinde, libris sapienter sepositis, scripta quaedam vetera emendavi. Postea scribere volui, sed Camenae mihi aliud consilium (etsi propinquum) haberent. Codices iii caelaturarum victorianarum plenos emeram, quibus ad meis in fabellis picturas faciendum uti in animo habeo (quoniam eheu delineare plane nequeo). Diem totam cum caelaturis, scansorio et ordinatro sumpsi.

vespere die Solis ad taberna The Shaftesbury nomine ivimus ad pocula pauca bibendum. Amoena est, attamen parum pretiosa, et solum passus CCL procul ab insula nostra. Bonis cum cerevisiis boiohaemicis legebamus (ego fumetto italicum Dylan Dog, Mel librum Dickensensem) et paulo postea grex canere coepit. Cantatrix vocem Jazz idoneam habebat et citara quoque canebat. Puella altera violoncellum canebat, et tertia tympanas. Optime canebant ut in taberna maneremus donec finierunt. Re vera non vixit qui carmen Word Up cum violocello non audivit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Style Credit