Aliis domi relictis -- qui sint ignoro -- ad hortos publicos meridie ambulavi solus. Hortis sunt parvi, longi et angusti, inter collem et viam situm habentes. Per tramites errabam, herbas evitans ut umbris arborum rarorum fruerer. In imo colle procul tramitibus erat ruina castelli aut domus antiquae, moles lapidum tempore tempestateque cavata. NEFAS INTROIRE clamabat tabula oblita, praeter quam ivi ut gradus in terram descenderem. Lente cameras subterraneas exploravi, deinde ad summam molem scandi ; satis trabes et saxa remanebant ut facile totam primi tabulati longitudinem transire possem. E castello Mellem in hortis conspexi. Illi vocavi ut mihi properaret et ruinam ostenderem.
Summo in colle stabat ecclesia. Melos vento elatum audivimus, quod investigare constituimus. Nulla lux erat in ecclesia nisi in vestibulo. Famam, inquit Mel, huius ecclesiae novi : caerimoniae in tenebris aguntur. Itaque luci adhaerentes parum progressi sumus ut carmina auscultaremus. Oculis denique caligoni adsuetis in aulam profecti sumus. Aram credidimus nos appropinquare. In loco autem arae ianuam apertam invenimus, per quam cantatores cantatricesque vidimus, quod lampades parvas cellulam inluminabant ut musicam legere posset chorus. Nobis adventibus carmen finale canebant, quod recentissime compositum displicebat. Cum finiissent multi abierant, reliqui in cella errabant sese colloquentes. Dux chori nobis tacite appropinquavit, oculis fixis nos intuitus est. Nobis suspiciebatur. Nec verbis sed vultu nos discedere iussit.