29 April 2010

somnium

29 April 2010 05:32 pm
Singula sunt mihi somnia ; unumquidque patriam suam incolat, quaecumque inibi visa ad aeternum amissa, inreparabilia nisi per memoria fragmina. Omnia evanescunt cum expergiscerer. Aliquando, immo perraro, obsessio horarum diurnalium mentem somnientem tenet, bisve terve noctu revolvit. Sed loca somniorum personaeque, haec animo fictae, nullam umbram in tellure habentes, numquam revenient.

At imago antiqua incertos post annos revenit ; significationem, si quem habeat, ignoro. Nisi memoria fallitur, antea adfui.

Aedificium est moles ingens, vetus et squalida insula vel deversorium. Magna est nec lata, iv vel v tabulata habet et hypogaeum. Facta'st concreto : muri asperi sunt et rimosi, atro plerumque pigmato ornati. Lampades electricae a tecto suspensae aegre cellas illuminant : lux earum est rubra et taetra. Vero magis taberna nocturna videtur quam deversorium.

Incolae sumus xii, e quibus iv sunt homines veri, et quos nominare nego, sive non debeo. Reliqua manus pars hominibus fictis, his regni soporis numinibus, consistebat. Cubiculum nobis commune habebamus, humi in culcitis ex ordine ad murum positis, dormiebamus. Cucina et atria sordida sunt. Nisi supellectibus cellula quaevis ab aliis distingui non potest. Ignoro utrum inibi vere incoleremus an peregrinaremur. Plane autem omnes longius morabamur, quod familiaritate alii alios noverunt. Ut liberi eorundem parentum rixari solebamus, nisi de amore disceptaremus : qua ira nos inimici odiossissime vituperaremus coacta'est.

Olim ibi somniens adfui, bisve terve fortasse. Facies incolarum vigil e memoria dilabuntur, sed aedificium immane permanet. Fictum est sed fit verus locus, verior quam his vigil visis solitisque : melius eius recordor quod exsurgit e caligone animae. Si possim, aut quo, revenire nescio. Sed illic res quaedam percipiendae sunt.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit