9 June 2010

Quoniam Mel germana cum amica conventiculo aderat, diem solus agebam.

Itaque ad quoddam caffeum alicubi in vicinia Londinii aquilonii, die Saturni pluvioso solus fugi. Praeter pugillares calamumque nihil mecum tuli. Nescio quid captem, sed certe aio me captare. Non est dies quem volui, nec caffeum. Nitor non omnia perdere. Non placet -- immo non delectat. Saltem pluit.

Sed manere nequeo. Laborare hic inutile quod nequaquam convenit. Locum igitur mutare constitui. Vel incommoditas me fugavit. Haud refert ; eo.

Difficultas enim non e loco sed e vita orta est, ex animo quidem. Quoniam nihil habeo praeter diem hunc. Non vaco, non vacabo, negotia sescentes insidiantur qui cottidianis me obtundant. Deos solamen precor, aio, et frustra. Negant auscultare. Volunt me vitam capere solum.

Consilio relicto ad museum properavi.

---

Amazonomachiae me maxime delectant. Toreumata energiae plena, e templo Bassarum et e Mausoleo illo semper in Museo Britannico viso. Etsi fragmentosa, mihi sicut photographae, pelicula fere, videntur. Si medicamen in museo hauream, certa ea moveri spectem. Quid me maxime placet est eorum aequalitas : nec graeci superant nec amazones -- nec viri nec feminae. Proelium igitur est ambobus dignum. Hic virago hasta militem transfigit, illic vir gladio bellatricem occidit. Ille sub scuto celat, haec superata sub pedibus cadit.

Bracchia amazonum praecipue (non solum ut vir sed etiam ut sculptor) amo : quam lacertosa sunt et eodemmodo feminea. Fortes lineas dulcesque oculi iterum ac iterum sequuntur. Et vim et mollitiam invicem exprimunt. Talis puella verenda est quae aut pulchritudine aut armis vicere possit.


Caelatura e Maussoleo (ignosce mihi, telephono mobili picturas facere debui):


« Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis


Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet,


aurea subnectens exsertae cingula mammae,


bellatrix, audetque viris concurrere virgo. »
(Verg. Aen. I:490-3)

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit