(no subject)
16 June 2010 03:35 pmPrima noctis hora heri ad taernam Crowbar vetus amicus noster Ryan Crash venit, quem ex aetate aurea in Seattle novimus. Anteaquam Foxxes interiit Novum Eboracum demigraverat ; decem paene annos illic incolabat. Scaena moriente, ut dixit, effugerat. Ante fugam nostram Seattlei nonnullis in tabernis cum eo conveneramus, quod aliquando urbem invisebat, sed nunc primum iter londiniense facit.
Cum senesco, saepe saepiusque cum amicis longum post annorum intervallum convenire soleo. Non iam insolitum mihi videtur amicitia statim, sicut dies nec anni lapsi sint, refoveri. Saeclum igitur longinquam familiariter tractabamus, et summatim abhinc vitam. Quod is et ego idem lyceum frequentavimus, de multis condiscipulis quaerebam, quod ei multa de eis per annos nuntiabantur. Sed et colloquium crebro gloriosas ad noctes furiosas carae tabernae istius in via Denny revertebat. Tempus illud longe reminiscebamur : Fuimus Troes, fuit Ilium.