sententia matutina
21 June 2010 05:34 pmAerumna deiectus solaciolum caecum appeto. Nescio quid velim, quid requiram ; nescio quidem dicere. Mutum animal si maerorem sentit, sine verbis lenimen exspectat. Sensum habet nec notionem eius fingit : nec sibi nec alio acerbitatem communicare scit. Egestatem corporis intelligit ut sibi petat aut tacite patiatur. Valde aliter nobiscum. Vir sitiens sibi dicere potest, vel agnoscit sitim et per sensum et per verbum. Porro si sitio, aquam rogare possum ; si doleo, medicum. Attamen si adflictationem eloqui nescio, inaniter lenimen spero. Tristitia igitur est pretium sapientiae. Quoniam gens humana res omnes nuncupat. Maestus ita omnes res nominatim exquirere queat nisi unam solam, illam iucunditatem inscitam ineffabilemque quae dolores solvat. Hoc desiderium desideratissimum nominare nequimus, ut solamen poscere nesciamus.