1 November 2010

Duabus nuper acroasibus adfui.

Primam apud collegium Goldsmiths dedit Deborah Hyde, actorum The Skeptic Magazine editrix et blogista. Cacodaemones et incubos, vampiros pracipue, tractavit, quorum origines e superstitione et vitiosa naturae intellectione exposuit. Confessa'st enim mythos et fabulas horriferas valde sese delectare, ut multas historias cruentas formidolosasque narraret. Etsi secundum philosophiam naturalem mysteria numinum malorum enucleavisset, etiam monstra et mira nobis manuissent.

Alteram apud librariam Treadwell's Laura Miller, bibliothecaria (et condiscipula multarum inter spectatores bibliothecariarum) dedit. Historiam libri in arte occidentali disseruit, quod thema, ut dixit, vix ab academicis tractatur. Tractatum in rete edere promissa'st, quem legere desidero ; una hora non omnia satis explicare potuit.

Post acroasem in libraria vinum bibentes cum amicis collocuti sumus. Mel librum de sericorum mythis Serice quidem scriptum invenit, et ego librum de magis graecis romanisque, quem Oxoniae praetermiseram, repperi. Magia bibliopolae iterum nos fortunat ! Christina nobis dixit in fine anni tabernam maiorem in locum in vicinia Goodge Street emigratruam esse. Avide novum aedificium visere exspecto.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit