20 November 2010

Die Iovis in Big Red cum Tina convenimus ut pocula tranquille comiterque pauca hauriremus. Musicis in scaena conspectis, credidimus nos mox abituros, quoniam colloqui super clamorem inibi nocte comissatorum infrequenti est sat difficile, et cum grege canenti perarduum. Cantor microphono sumpto probationem soni nuntiavit et omnes exhoratus est ne sollicitaremur, quod non iam vere canere coepit. Sed probatio fuit carmen generis blues classici. Statim igitur constituimus manere ut auscultaremus.

Quam spectaculum ! et quam musicam ! Tympanista et bass-citarista videbantur metal esse, ut magna turbae parte. Cantor, africanus petasus, citharam quoque canebat. In scaena post gregem erant tabulae II pelicularum Russ Meters, Mudhoney et Supervixens, inter quibus lucebat scutum temeti Jägermeister rubrum, cum cervo cruceque. Optima blues generibus aliis fucata canebant. Carmina longa erant, paucis cum versibus, ornatis cum cantationibus. Annuli argentei scintillabant cum cantor nervos vectes pedales exercebat. Re vera, turbam cunctam fascinabant. Ad secundum intervallum mansimus (nimis cerevisas enim bibentes).

Atque Jeff nobis dixit fratrem in gregem esse.

Si quis amat blues, auscultet.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

January 2026

M T W T F S S
   1234
567 891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Page Summary

Style Credit