lentulus in mundum remeatus...
4 January 2011 08:01 pmFeriis hibernavi ut morbos a corpore lenitudinem a mente fugarem. Ad Christi natalem celebrandum ferrovia Glocestriam vecti sumus. Cum sororibus patreque Mellis dies iv egimus, quod novo anno pater ad Brasiliam migrabit. Apud Bethaniam in atrio coram foco die garriebamus, nocte apud Alicem dormiimus. Omnes laetabantur, nugantes et ludentes, etsi Bethany praegnans nauseabat. Domi eam quiescentem reliquimus ut per nivem Cheltenham iter faceremus quo in popina indica cenaremus. Utinam photomachinam mecum habuisset ; quam pulchram erat urbs gelida. Dies Christi natalis ipsa eadem fere gessimus, vespere Doctor Who et peliculam The Last Unicorn spectavimus (ego, ut soleo, lachrumosus), nocte multo cum vischio ridentes lusimus.
Cum Londinium revenissemus, ianua nostra aperta statim epistolam mihi conspexi. Sic incipit : « Concilium Islingtonense novo civi salutem dicit... » Optimum diei Christi natalis donum ! Britannicus ero, cum apud concilio in verba Elisabethae Reginae iuravero. Caerimonia agetur A.D. III. ID. Ian.
Dum Mel tractatum laborabat (mox enim finiet), codicem libri The Island of Doctor Moreau H.G. Wells ei feci, cuius photographas mox ponam (et codicis quoque Solini).
In Museo Brittanico exhibitionem de Libro Mortis (ut dicitur) aegyptii, i.e. rw nw pr.t m hrw (Carmina processus in diem) invisimus. Quot papyri ostendebantur ! Adeo de Alexandria nuper legebam ut denique aegyptia perantiqua iterum videre cor valde leniret delectaretque.
Vespere Sylvestri apud London Bridge cum Emma convenimus. Quadam in taberna bina pocula bibimus, dein separatim ad convivia iimus. Inter amicos apud Nadiam annum advenientum celebravimus. Ut solemus nimis in culina mansimus, sed aliquantula philosophia naturali adiuvimus Smaf, post cladem corticis, in rursum e pocula transferendo lagoenam vischii totam. Scelestae adorabiles coram photomachina bacchatae sunt, sed infamia plerumque afuit. Nimis meae deliciae bibebat ut nausea eam capiret. Becky me adiuvabat eam curando, et pocula supersedit ut foveret. Blanditer mulcebat, praedulciterque voce sibi mellita oratiuncula decantabat : « pulchra es, quam pulchra ebriosa es, quam pulchra. » Crapula nihilominus nobis, immo maximae convivarum parti cunctas Kalendas Ianuarii rapuit.
Ut Lianae diem natalis celebraremus, magnae cenae in popina mexicana in vicinia Soho adfuimus. Nonnulli comissatores etiam feriis Silvestri pati videbantur.