13 February 2011

Die Iovis, ut sollemniter solemus, in theatro Greenwood apud King's College cum [livejournal.com profile] wildbadger convenimus ut fabulam graecam, hoc anno Euripidis Helenen, spectaremus. Mirifice, ut solet, agebatur.

Erat iucunda et tristis invicem. Theoclymenus cupidus faciebat ut omnes spectatores riderent. Menelaus quoque risus eliciebat, sed et feminam amissam reventamque conveniens vi pathetica omnes commovebat. Teucrus nuntiaeque terribiliaque mirandaque narrabant, et Theonoe superba cum castitate hariolabatur. Chorus erat actu modicus ; non tam saltabant mimabantque quam annis prioribus.

Quid enim, inquis, de ipsa Helena ? Rica vultum obscurabat. In libello spectaculi magister dixit se, sicut multi, dubitasse utrum facies Helenes ostendi deberet annon, quoniam pulchritudinis, Pulcherrimae omnium feminae praecipue, de gustibus non disputandum. Haec Helena re vera venusta erat : flava et kallicomos et nitida. Et profluenter versus loquebatur.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit