16 February 2011

Die S. Valentini eventu e serie Safari Nocturni in Museo Historiae Naturalis adfuimus. Primum in libraria prope locum South Kensington Mellem invisi (quo semper convenimus). Librum de magia britannica invenerat, qui historias multas narrat et loca et musea et oppida nostris in insulis ostendet ; prima enim in pagina est imago librariae Treadwells ! Itaque emimus ut itinerum consilia faceremus, et quod commenticula bibliothecae nobis occultae decerent.

Levem post cenam (vellemus pecuniam magis libro quam cibo expendere) ad museum iimus. Thema noctis, Diei Valentini causa, erat Voluptas & Dolor. Omnes aut voluptatem aut dolorem eligere debuerunt, ut in greges partirentur. Videlicet viam dolorosam eligimus. Ductrix nos (bis xv amantes) historiam musei narrabt dum statuas philosophorum naturalium praeclarorum ostendebat et nos per museum ducebat. Quinque philosophi philosophaeque naturales sermones de doloribus in natura amatoriis dederunt.

Primum entomologistam invisimus, quae V mensas cum arcibus aranearum blattarum cantharidum &c. plenis habuit. De horribili vita sexuali insectorum locuta'st, quam ioculariter explicuit.

Herpetologista de serpentibus similibusque reptilibus, et de magna membrorum virilium varietate anguinum locutus est ; aliter thema evitabat.

Anthropologista dixit se anthropologistam forensem (ut dicitur) esse. Et archaeologistae et vigiles eam consultant. Mira iii ostentavit : primum calvariam ταρίχεός τινος aegyptii, cuius corium ligaminaque a victorianis detracta sunt, deinde pedem et crus alii ταρίχεος integris cum ligaminibus, et denique verum caput resultum, trophaeum Carribianorum.

Botanista de floribus arboribusque veneniferis locutus est. Quid diceret, non recordor, quoniam scientia floralis vix mihi placet, sed modi dicendi non obliviscar, qui valde iocosus et camp erat.

Palaeontologista nos per tenebras exedrae deinosaurorum, inter ossa beluarum effigiesque, duxit. Omnibus facem dedit. Utinam omnia musea sic explorare possim !

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2025

M T W T F S S
 1 23 456
78910111213
14151617181920
21222324252627
2829 30    

Page Summary

Style Credit