Vespere, die Mercurii, Camenis inspiratus fabellam brevem furialiter exscripsi. Dies paucos abhinc librum caelaturis victorianis plenum emeram ; limbis ornatis ad paginarum margines decorandas plerumque consistit, sed CCC imagines negotia varia, e.g. mercatores, aedificatores, nautas &c. depingunt. Libro perlecto statim constitui eis fabellam quandam inlustrare. Tam Thalia quam Melpomene calamum direxit, et quam insolite anglice scripsi.
Die Iovis fabulam Much Ado about Nothing cum Catherina Tate et David Tennant primas partis agentibus apud theatrum Wyndhams spectavimus. Duae Mellis amicae e Germania nobiscum cenaverunt et in theatrum iierunt. Una ex eis non bene anglice loquitur, ut cenans multa germanica auscultarem. Per fabulae intervallum discipulam cuiusdam lycei pretiosi post me sedentem cum matertera vocabula graeca commentari audivi. Oimoi ! omnia ut anglice pronuntiabat.
Die Veneris fabellam diei Mercurii dactylographice exscripsi et emendavi. Imagines quoque scansorio elaboravi.
Die Saturni flumen transiimus ut Londinii australis amicam Nim inviseremus.
Filia eius non iam III annos habet, sed legere coepit, et tribus linguis numerare potest. Pater filiam recepit et ad taberamque theatrumque Brockley Jack vecti sumus. Celeram post cenam fabulam J.M. Barrie Mary Rose spectavimus. Perparvum est theatrum -- vix XL sedibus completur -- propterea fabula intimius animam tangit. Mirifica enim erat : larvis et numinibus plena, et quam optime acta'st.
Die Solis in taberna Big Red cum Gary & Lorena, inter alios, convenimus.
Die Lunae ad viciniam Highgate ambulavimus, quo nuper caffeum novum inveneramus. Multos locos e De Iside et Osiride Plutarchi libro diligenter perlegi, quod mysteria Isidis in classe disceptabimus. Domi postea verba nonnulla in thesauro verborum aegyptium illius Faulkner perquisivi. Si vacent sat horae, carmina et luctus Isidis Nephthisque iterum legere debeam.
Heri Madeleinae translationem francogallicam adiuvi. Catalogum exhibitionis photoraphiae pre-raphaaelitensis Lutetiae emerat, in quo nonnulli loci versione anglica carent.