(no subject)
22 July 2011 12:20 pmLabore novo quam faciliter comperto, ut e crasso somno expergiscens plerumque tacebam, duabus enim rationibus : invite, quoniam nescio quid dicendum sit, et de industria, quod exanimatus eloquentia caro. Praeterea nullum tempus iamiam vacat. Ne memoranda in oblivionis gurgitem cadere sinam, commentarios etenim rudos ita exscribam.
Die Veneris -- sc. a.d. VIII Id. Iul. -- Dead & Buried actum'st. Moram bimestram vix tolero, ut adessem, etsi dies laboris ultimis me parum obruit.
Die Solis vespere ad tabernam Shaftesbury iimus ut gregem Pie Trio iterum auscultremus. Musica amoenitasqe animum sollicitum delenierunt.
Die Lunae laborem inveni, sed more meo de officiis scribere respuo. Sat igitur de hoc dixi.
Vespere cum Melle in taberna Knight's Templar, prope Iudicia Regalia et Collegium Regis, conveni ut cenaremus. Saepe olim ibi convenimus, longe nunc aberamus. Post cenam in ripa Southbank cum patrueli Oliver congressi sumus. In vel tabernaculo vel aedificulo, cui forma erat purpureae vaccae ingentis, comoedum Robin Ince (iterum) spectavimus.
Die Martis in caffeo in vicinia Highgate fabellam istam amplius scripsi, quam ehe non iam confeci. Mehercle, maior est quam credidi ; eius elaborationem enim vereor...
Dum scribebam, femina duobus cum viris mensam prope me adepta'st. Quoniam thermopolium erat vix frequens, et hi garrientes vociferebantur, totum colloquim nequivi quin audire. Solo de labore sermocinabantur. Vero talia solent me vexare, sed tum nullo modo iram sensi : hi erant praestigiatores, et labor eis thaumaturgica !
Die Mercurii ad librariam in urbis centro iter fecimus, quod libros pictos francogallicos volebat Mel : ἀληθῶς κἀγώ. In thremopolio linguis singulis (graeca et francogallica) studuimus, et die Veneris quoque.
Die Iovis Melli librum album glutinavi.
Die Saturni (a.d. VIII Kal. Aug.) convivio apud Emmam adfuimus, cuius narrationi parcam ; potationem, ut credo, in atrio inter amicos satis fingere possis.
Post conviviam in tabernam iimus, die Lunae speluncas infames invisimus, die Martis peliculam africanam spectavimus ; heac omnia per se narranda sunt, ut veniam tibi posco : promitto me mox patefacturum.
Die Mercurii domum pictoris Lord Leighton invisimus. Est pulchra arte et plena et aedificata. Mira ibi architeturae describi non possum. Tot libri de domo et de artifice scriti sunt. Adsunt quoque picturae hodiernae ; pictores etiam in officina Leightonis pingunt, attamen cuius permissu nescio.