(no subject)
26 May 2012 03:52 pmMorbo iterum superatus hebdomadem totam amissi. Quinque diebus neminem nisi medicos tres invisi, et consilia omnia sivi emori. Eheu nec amicos apud nos cenaverunt, nec amicam veterrimam, quae paucos dies in Vrbe demorata'st, recepi. Hem, de hoc satis. Tandem ad vitam revenio.
Heri ad nundinas librorum antiquorum PBFA in vicinia Hammersmith iimus, quae simul ac alias nundinas Olympiae agebantur. Credimus apud illas e duobus, libros pretiis minoribus venire. Vero fefellimus ; magna pretia magis collectores quam lectores attinebant. Nonnumquam codex perpulcher tentavit, sed in fine nullum emi, neque venustum codicillum operum Apulei omnium... [[suspirium]]. Non possum librum £225 emere qui tam fragilis est ut legere nequeam. Librum carminum italicorum Petrarcae (illorum rerum vulgarium fragmentis vel canzoniere) aeque praeterii, quoniam, etsi velim legere, nescio aut utrum possim aut, si possim, amem. Porro iamiam satis litteras medioaevales legi. Attamen intuentes gavisi sumus.Nunc desidero codices iterum facere ; enimvero speraveram nundinas me sic incitare.
A nundinis ad viam charing X iimus ut librarias exploraremus. Primum in pistrino Valérie prope locum Leicester Square crustis et caffea vires refecimus. In primae libraria subsolio librum Petrarcae italicum inveni -- £4 ! Itaque litteras medioaevales non iam dimitto.