27 June 2012

A somno abalienatus nihilominus vitam gerere meam propriam conatus sum. Postremam videlicet hebdomadem plerumque perdideram ut dierum Saturni Solisque otium omni intemperantiae addicerem. Mane domo discessi ut mihimet Mellique copia ad artium periclitationes adipiscerer. Deinde necessitas ac libido me in thermopolium duxerunt. Constitueram Marsilii Ficini libros de Theologia platonica evolere, sed capitibus paucis perlectis stomachum quidam hoc simplex desiderium subegit, ut quinque paginis in pugillaribus tractatulo inrato implerem. Istis addantur nonnulli tractatuli varie in frustis papyri exscripti ; silebat quoniam ephemeris nec stylus. Cum tempus vacaverit omnia in ephemeride exscribere debebo. Vespere ad tabernam nocturnam Minories nomine iimus ut Invocationi adessemus. Multi e nostris aderant, sed colloqui aegre poteram. Ibi cum Emma convenimus, sed in taberna mox eam amissimus, donec in fine mensam repperimus. Horam DJ Cockney Gargoyle discos cecinit ; cum Melle omnibus carminibus saltavi. Post hoc (ergo propter hoc) vires defecerunt. Feliciter (?) puellae erant quoque fatigatae ut haud longe remaneremus. Laophoro primum nocturno trans urbis centrum vecti sumus. In summo tabulato sedimus, quod mox a profano vulgo ebrioso ac querulo obsessum est. Oimoi ! quam balabant, quam mugiebant&bnsp;! Huc illuc alii vagabantur, alii rixabantur, alii e sedilibus cadebant. Oderamus scilicet et arcuimus. Ne flumen transire deberet Emma nobiscum mansit. Die igitur Solis crapulas patientes nugas plerumque in atrio comiter tractabamus. Post meridiem lentule discedere coepit, sed limine attacto constituit nobiscum prandere. Itaque ad popinam in vicinia Crouch End progressi sumus. Postea eam ad laophorum inveniendum adiuvaimus, deinde paucis horis in thermopolio graece et serice studuimus. Heri vespere Tina nobiscum cenavit. Mel ut solet coxit, Tina placentam socolatam sine siligine -- quippe triticum est ei quoque venenum -- fecit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit