19 July 2012

In secundo libro suae Theologiae Platonicae Ficinus multa de Deo tractat. Oimoi ! his lectis nullum locum considero quin scholasticorum auctoritatem videam. Atque hoc agnito lectionem pergens in ima paginae notae obviam ivi qua editor « de lampante evidenza, scribit, è qui l'influsso della definizione, dapprima biblica e poi codificata da S. Tommaso nella tradizione scholastica, di Dio come ipsum esse subsistens ». Hanc definitionem primo instincto non nego (vero, mentior : brevissima cogitatione cum haec verba ipsa exscripsissem definitionem recusabam -- sed de hoc alias ; nolim digredi).

Nam confiteor me numquam, nisi per locos citatos, opera S. Thomae legisse ; nec legere umquam volui. Scholasticos, sicut delicias illorum Aristotelen, arceo. Attamen philosophiae studiens sententias istorum haud ignoro, ut, cum Ficinus scholasticari incipit, horrescam. Caput VII libri secundi animadvertamaus, quod incipit sic :

Esse Deum, et esse unum primumque et infinitum virtute, duratione, spatio, per superiora monstravimus, ex quibus confirmatum est illud, quod in libro De veritate et opinione dixit de Deo Parmenides Pythagoreus ὄν ἓν ἀκίνητον ἄπειρον id est : « ens unum immobile infinitum. » Hinc vere Deum agere omnia et servare, et in omnibus omnia operari, deinceps ita probabimus. si Deus est unitas simplicissima, atque haec una sola in natura est quia est summa, quicquid est praeter deum multiplex est et compositum. Multitudo autem omnis ab unitate, et omnis compositio a simplicium puritate descendit. Si deus est summa veritas, et sine veritate esse potest nihil -- quomodo enim erit quicquam, nisi et revera sit id quod esse dicitur, et verum sit ipsum esse ? -- a deo cuncta proficiscuntur. Si Deus est summa bonitas, atque haec per sui naturam summopere sese communicat, cunctis sese deus impartit. »

O Marsili, tibi non credo ! Nihil mihi, nec tu neque alii idem proferentes ante te probaverunt. Singillatim proposita bonitatis veritatis simplicitatis recusabo.

Si quis per religionem dicat Deum esse summam bonitatem, non queror, sed eum philosophari nego. Nemo satis probavit deum esse summum bonum, necesse necne. Nihil in natura deorum requirit bonitatem ; solam requirit potestatem ultra-humanam. Iuppiter quidem Optimus Maximus Titanes vicit, deis omnibus praeest ; non est autem summum bonum. Nonne satis poetae stupra illius cecinerunt ? Si dicimus scholasticorum Deum summam bonitatem, aut religiose loquimur aut vane. Sescenti autem milia pagorum de Deo bonitateque eius scribebantur ; re vera alias mihi recusationes hic tractare malim.

Porro si dicimus Deum summam bonitatem, quid significat. Qualis est bonitas Dei ? Ne necesse quidem bonitas divina sit eadem ac cottidiana bonitas humana. Itaque aut Deo qualitatem humanam ascribimus, aut berbo aliter utimur -- seu abutitur. Natura bonitatis huius divinae -- siquidem speciem bonitatis in ea recognoscimus -- videtur e moribus humanis dependere.

« Igitur summa bonitas, quia bonitas est, agit. » Actio igitur bona, passio mala. Hem, sententiola ista commonefacit istorum de paederastia locorum in Ficini De amore libro, quibus arguat Platonem solum per translationem dissere, nec futationem quidem disceptare. Bonum, aio, non semper agit, malum non semper patitur, nec pati ipsum malum. Quiescere quidem est, vel potest esse, tam bonum quam agere. Porro qui bona patitur haudquaquam laeditur. Quonam igitur malum ? Forsitan debet Marsilius pedicari...

Dicit Deum summam veritatem. De hoc sileo, quoniam puto vos, carae lectrices lectoresque cari, recusationem meam cognoscere.

« Si Deus est unitas simplicissima, atque haec una sola in natura est quia est summa quicquid est praeter Deum multiplex est et compositum. » Nam simplicissimum non exigit summum esse. Porro hic Deus, creator mundi et fons omnium et salvator hominum &c &c nequaquam mihi videtur simplex, immo multiplicissimus. Hoc puto et trinitatem negans. Ratio simplicitatis Dei, antiqua ut sit, nihilominus mihi non placet. Particula materiae, ut credo, est unitas simplicissima -- et humilis. Minimum particulum materiae non sit igitur summa simplicitas, sed summa simplicitate fruitur. Ac particula numerosissima sunt, quae non eandem simplicitatem habent. Si scholastice dicam, simplicitas est accidens, nec essentia.

« Dixit de Deo Parmenides Pythagoreus ὄν ἓν ἀκίνητον ἄπειρον. » Si infinitum, laete concedo immobile, ut Leibnitii lectionem mihi olim probavit. Si unum, concedo summum, quoniam deum mundo praeesse putant omnes qui eum deum esse credunt. Ficinus autem arguat Deum summum Bonitatem Veritatem Unitatem esse. Haec nego, quippe si Deum infinitum, nos mortales finiti eum definire non debemus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit