2 August 2012

Amicus quidem Melli novus sou cum amicullo Londinium migravit. Auxilium Mel obtulerat quod praeter eam unum homniem solum Londinii noverunt. Die igitur Saturni eos adiuvavimus arcas e curro in diaetam ferre. Postea in taberna propinqua cenavimus ut novam local (ut dicitur) indagarent.

Die solis ad septentrionalem vecti sumus ut cum Rob & Becky in taberna prope locum ferrovialem East Finchley conveniremus. Menses eos non visimus ; filius eorum magnopere crevit ; VIII nunc menses natus. colloquebamur ut solemus, sed in fine infans omnibus dominatus est -- ut solent infantes.

Die Lunae non valui. Mel me bene curabat. Lusum ordinatralem Silent Hill : Homecoming mihi emit ; summa medica est !

Die Martis mature cum Melle domo egressus sum. Una ferrovia vecti sumus ad Euston, ubi discessi. Illa infeliciter laborare debebat, ego ad thermopolium in vicinia Bloomsbury ii, quo musicam baroque auscultans fabellam aegyptiam poliebam et imbrem spectabam. Quam amoenitatem ! Illa puella autem carebam. Conspectus saltem illius pulchritudinis ultimi memini cum e ferrovia discedens respexissem.

Exemplo fabellae secundo confecto apud tabernam Falkiners paginas atras emi ut album (hahae) Melli facerem in quo photographas &c colligere posset.

Dein ad librariam,cuius tabulata longe perambulabam. In animo habui petere unum codicem, e Bibliotheca oxoniensi tomum III In Platonis Parmeniden commentatiorum Procli, qui levi pretio offeretur, et quod nuper ille dialogus mentem obsidebat. Primum iam et secundum tomum adipisci debeo ; non autem properabo, quippe constitui solum francogallice legere donec iter parisiense in fine mensis augusti confecero. Ita florilegium fabellarum Guidonis de Maupassant quoque emi. Attamen antea thecas historiae et philosophiae multas intuitus sum, quae me incertius incitaverunt. renascitur desiderium ad academica persequenda. Vereor ne habilitatem perdidissem sive corupissem. Dilettantismus meo animo semper praeest, nihilominus doctas (et aliquando enim doctos, quorum numerus multum est minor) ex amicis maxime veneror. Velim memet harum in numerum receptum iri, scelus in turre eburnea.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit