24 September 2012

Hem, debeo locos in pugillaribus exscribere cum eventa accidunt, ut istas summas inelegantes evitem.

Die Veneris (a.d. XVIII Kal. Oct.) Anita, quae mensem in Finlandia Angliaque peregrinabat, nos invisit. Unum vesperem solum ei vacavit, itaque in taberna prope Euston constituimus convenire. Colloquium annosum sicut here inviseramus statim resumpsimus. Insolitum est amicos trans mare habere. Fortasse olim iterum Londinii incolabit. Sed etiam nunc demigrare non vult, porro ibi gradum magistri petit. Quot amici ad scholam nuper adveniunt ! confiteor me invidere. Credo tamen me numquam ad scholam revenire, et coepi hoc fatum invitum asciscere...

Nuper, cur nescio, advenae me XL annos natum « iuvenem » appellarent. Dum e taberna discedimus, vir quidam, canus nec senex et sythesin gerens quae zoot suit commonefaciebat, me a capite ad pedes conspiciens, O iuvenis, inquit, vestimenta tibi amo ; olim primus indicus fui qui sic vestitust -- anno MMDCCXXXIX a.u.c. ! Cum Mel ei dixisset nos solum V annos iuniores, vix credere potuit.



Die Saturni in flumine Thamesi navigabant. Amicus Thunder quotannis convivium Titanically Wrecked nomine ordinat, quod vulgo Goths on a boat (gothi in nave) nuncupatur. Navis sub ponte II habebat tabulata, et VI DJs vicissim in utrisque canebant. Flumen noctu est -- haud dubium -- mirificum, et lampades urbis spectatores fascinant.

Ferrovia, ut solet, quam lente in urbis centrum vecta'st, ut vereremur ne sero adveniremus ; eundem metum habebant multi. Cum locum Tower Hill atigissemus gothica quaedam nos appropinquavit rogans num viam ad navem sciremus. Eam adducentes cum amico Poggs quoque properavimus, donec turbae gothicorum ingenti obviam iimus ; omnes quidem sero ad navem ambulabant, quod numquam ullum eventum scimus mature incipere. Nostra nova amica, Katia nomine, II solum menses Londinii habitabat, ut dixit, nec vult suam ad patriam Italiam revenire. Gratias ob auxilium nobis agebat ; ingentem cerevisiae albae lagoenam partita est.

Lagoena depleta in crepidine aciei immixti sumus. Lente progreditur dum custodes tesseras inspiciebant. Aliud convivium navale ex eadem crepidine enavigaturum vidimus. Virosque sythesin gerentes feminasque stolas nitidas iocose spectabamus, ii nos iocose invicem spectabant, et ambo irridebamus nostros qui aliam aciem falso immiscerentur.

Adeo frequentata erat navis ut non omnibus amicis inibi obviam iimus, etsi horas V navigavit. Mel et ego plerumque saltabamus, quod DJ Batman et Dave Exile (propter quos Invocationem amamus) bis cecinerunt.



Die Lunae prope Edgeware Road Oliver & Agniya nobiscum convenerunt ut spectaculum comoedae Helenae Arney spectaremus. Pars seriei Festival of the spoken Nerd erat, itaque philosophiam naturalem tractabat. II cum comoedis spectaculum agebat ; inter scaenulas magistra ex UCL et alia comoeda, quae olim fuit psychologista, sermones dederunt. Magistra erat iucundissima ; de vesicae contagionibus loquebatur, et picturas bacteriorum ostendebat. In intermissione, dum pocula omnes adipiscimur, puella quaedam e spectatoribus morbi vesicae saepius obsessa (ut dixit) illam oravit ut subiectum studiorum faceret, qua rogatione magistra ei chartulam dedit. Sic progreditur scientia.



Die Iovis fabulam The Woman in Black apud theatrum Fortune spectavimus. Bona erat, sed et postea consentiimus eam melius, i.e. terrificius, esset minori in theatro.



Die Saturni in thermopolio longe elegos graecos componebam. Nocte ad Invocationem iimus. Dilectissimi enim mihi dies studiis incipiunt tabernis nocturnis finiunt.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit