Nam apologiam, o iudex potentissime, non vitae causa dabo — quoniam confiteor me non semper hactenus velut civem bonum vixisse, sed et aeque adfirmo me non funditus memet fraudi et sceleri dedicasse. Fateorque me veneficum ; nempe non tam stultus sum qui te coram sese negans mentiretur. Ita eram veneficus, vel si mavis, magus ; attamen numquam ita factus sum e desideriis facinoris, immo sic natus sum donis divinis. Verum'st porro : aio me artes necromanticas exercuisse, tamen mortuis numquam abutebar, eis rite enim semper utebar, secundum leges deorum nisi secundum leges civitatis romanae. Spero autem misericordiam tuam. Quod, in fine, et cum litteras legis romanae violassissem, tandem pro salute sacrae Rei Publicae romanae egi. Quin etiam sum ortu syrius, sed et civis ; pater fuit veteranus, qui glorias Vrbis mihi puero inculcavit. Apologiam nunc ne vitae quidem oro te considerare, immo mortis, necis enim, per quem patriam semper volebam sustinere, et Iustitiam ipsam colere. Narrabo :
Octem abhinc dies e Claudiana a populo inrato pulsus iter ad proximum oppidum solus faciebam. Sat mihi in crumena tum manebat pecunia ut portis Claudianae transitis incommoditas itineris non iam laederet. Ad solis occasum in via deversorium inveni, in quo fuga fatigatus noctu morari desideravi. Coram foco cena levi, vino bono, et taciturnitate cauponis aliorumque hospitium grata fructus sum, deinde somniculosus cubitum petii. Intempestive ventos extus saevire audivi, sed vix me a Morpheos ianuis abalienaverunt. Nihilominus haudquaquam somniavi, etsi imagines nocturnae quae mentem posesserunt a vulgo pro somnia haberentur.
Tenebrosa in silva videbar ambulare. Densa virgulta radices torquatae bracchia nodosa tramitem obstabant. Magna cum difficultate progressus sum donec lucus attigi, in cuius medio cenam ferorum offendi canium, qui exigua carnis frusta e molle ossium cruento carpebant dum aves dirae invidiose tuebantur. Nonnullos pannos conspexi, et fibulam, et calceum ; calvaria etsi obtrita'st, corpus divulsum et cutis discissa cognovi eum homninem fuisse. Lupi, ursi fortasse, carnem dilectum voraverant ; nunc infimae bestiae pro reliqua contendebant ne particulum vermibus maneret. Fusto miserrimos canes fugavi, aves maligni absterrui. Debeo, mihi aiebam, hunc infelicem — seu hanc, vero non satis relictum'st ut cognoscerem — sepelire.
Cum bestiam postremam e loco fugavissem cruorem appropinquo dum mirum vidi : ossa lentule suo sponte ad sese adveniebant, velut caecis manubus conlecta. Cadaver sanguinolentum reformebatur, coram me ut homo stabat. Tandem diffracta calvaria ipsa refacta'st, et in cervicem saltavit. Deinde, dum imbecillis spectabam, caligo e terra cruenta exhalavit, ossa circumfluit, ut in speciei defuncti translucidae glomerata sit. Mihi territo locutus est :
— O advena, inquit, hoc in loco funesto, in quem Hypnos spiritum tuum misit, audi preces meas, ausculte fatum mihi miserrimum, ac, o benevole, iuva me. Si necem ultus eris, et ossa sepeliveris, virum magnae auctoritatis laudes comperies, qui possunt te sacerdotem in templo Romae facere, ne semper infimus vagabundus vivas.
Proferebat larva thesaurum non auri, sed bonae vitae et honoris. Nosce me, o iudex, haec semper voluisse. Pollicitus sum adiuvare, ut narrationem pertristem patefaceretur.
— Hac in provincia, ait, Lucium Crispum nuncupor, militem mercenarium ex Lucania. Dicunt me e legionibus eiectum fuisse, esse mendacem scelestum, fortasse homicidam. Hanc infamiam foris non negavi, immo rumores scelerum iactavi. Quot nefanda simulavi me fecisse ! Haudquaquam unum verum fuit. Scito me vere Septimum Pompilium Macerum, praetorium, notum Caesaris ipsius, qui me huc misit sub rosa ad consulem. Nempe grex latronum provinciam consulemque vexabat. Multam pecuniam furabantur, vectigal intercipiebant, servos enim custodesque occidebantur. Et populus et consul metuebant. Itaque veni, cultu fraudatoris et scelesti induto ad fures praedatoresque gratiam iniri. Facinus nefarium simulavit ut ista manus me animadverteret. At si voluissem cum gregem iungi, probatus essem. Latrocinio initiatus sum ; hoc feci sciens consulem omnes restiturum esse. Nam quisque homo possit furem fieri ; iterum igitur me probare voluerunt. Caedem delatoris iusserunt. Taetrum fuit, sed et necesse ; puto hunc virum piaculum salvationi provinciae. Itaque mox, ut promiserunt, gregis princeps me reciperet. Tamen antea tertius labor me exspectabat. Princeps latronum consilium tam periculosum quam audax fecerat ; merces legionis e castris furi. Crimine facto, praedam in silvam traximus ut in fossa sepeliremus. Duos mecum latrones decepi ut thesaurum longe procul a loco, quem eligerat princeps, celaremus. Deinde oppidum reventuri in Via Egnatia centurioni nonnullis cum militibus obviam iimus. Latrones fugientes occisi sunt, ego Parcis videlicet gratia effugi. Proxima nocte quodam in ganeo princeps furium me invisit, et cum eo operae suae, e quorum numero unum statim recognovi : centurionem e Via Egnatia. O turpitudinem ! Pios credidi milites in Via me constituisse. Is furcifer non solum me prodiderat, sed etiam ipsam Romam. Gladio stricto e sedile prosilii, statimque eum trucidavi. Vorsi, in principem desperenter intendi, etsi vix putavi me eum attigere. Operae me ceperunt, rigide tenebant dum princeps inridens me obtundebat. In tenebris resipii vinculis ligatus. Tribus diebus me torquebant, tribus diebus silebam. Denique me in silvam duxerunt, sperentes ultimum supplicium adeo me terreret ut fosam thesauri faterer. Etiam recusabam, ut princeps furens meo gladio me necaret, corpus meum canibis dereliqueret. Ultionem te rogo. Adiuvabisne ?
Quis enimvero sit, qui recusaret ? Consilium igitur fecimus.
Mane Dyrrachium petivi, quo sordidulam inter turbam ingenium meum haruspicii ac artium necromantiarum vulgabam. Paucos dies sollicitatibus vulgi minutis curandis sumpsi donec multa nocte vir quidem pravus me in angiporto prope tabernam offendit. Dixit rumorem peritiae meae aures sui patroni attigisse.
— Si silentium et prudentium pollicitus eris, ait, praemium ingens habebis.
Consentivi, ut statim oculis obligatis ad patroni latebram me adduceret.
Post semi-horam in aedificium in vicinia portus — recordor me undas audire — iniimus. Debilem lucem dabant tres lychni. Magna sub fornice ubique amphoras acervatim positas vidi. In circulo luminis stabat grex operarum armatorum, e quibus haud dubium erat quis sit princeps, quippe omnium formidolosissimus. Vir magnus erat, barbatus, hirsutus sicut bestia, lacertosus sicut athleta ; taciturnus et laconicus, sed oculi intellegentiam malevolam exprimebant. Minus sordidus erant quam suis operis, sed et cultus neglegentiam ostentebat tunica pretiosa. Me breviter intuitus est, deinde, Diceris, ait, magum. Aiebam.
— Proditor, inquit, pecuniam a me furtus est. Tantum errorem, ut intellegis, non superavit, sed anteaquam thesaurum quoquo celavit. Pecunia est mea ; eam volo. Potesne invenire ?
— Vis, inquam, me mortuum vocare, cogere ut locum thesauri patefaciat.
— Acu tetigisti, inquit. Fac ut veniat.
Explici me illic non posse, quoniam nec paratus eram nec locus erat idoneus. Dum rogavi nonne speluncam noverit in qua media nocte possim lemures arcessere, Est, ait irascens. Cras adibimus. Quae requires ?
— Nonne locum apud Homerum recordaris ?
— Memora.
— Hem... aries niger necessest ut victima, et « βόθρον ὄρυξ᾽ ὅσσον τε πυγούσιον ἔνθα καὶ ἔνθα, / ἀμφ᾽ αὐτῷ δὲ χοὴν χεόμην πᾶσιν νεκύεσσι, / πρῶτα μελικρήτῳ, μετέπειτα δὲ ἡδέι οἴνῳ, / τὸ τρίτον αὖθ᾽ ὕδατι : ἐπὶ δ᾽ ἄλφιτα λευκὰ πάλυνον. »
Versubus auditis mihi insolite subridebat.
— Macte ! ait, mi vates, macte. Habeas.
Dein operis suis iussit omnia adipisci. Formidabam interloqui, itaque conticui exspectens. Tandem me animadvertit.
— Quid nunc ? inquit denique.
— Facilius evocabo, inquam, si quid huius viri tenuerim.
Tacite appropinquavit, et mihi imminens gladium strinxit, quem meos sub oculos vibravit.
— Ecce gladius eius, ait, cum quo eum contrucidavit. Satisne ?
Nescio quid responderim cum gladium meam in manum posuisset.
Mihi suasuerunt latrones ut hanc noctem et postremum diem hospitio eorum fruebar. Crepusculo vesperi iterum meos oculos obligaverunt ut ex apotheca discederemus. Foro attacto siverunt me videre ; patronus nobiscum non ambulabat, sed ullum rogare non ausus sum. Iter ex oppido fecimus, et in littore fere II milia pasuum progressi sumus donec ante speluncam stitimus. Solus in tenebras introii.
Patronum istum in ima spelunca inveni, huc illuc saevienter ambulantem, et cum eo arietem sollicitum. Me conspecto stitit, voce subtremulose loquebatur.
— Dic mihi, inquit, o vates : die nefasto licet manes vocari ?
Ut terrorem mihi proprium dissumularem per iocum responsi : lege romana nullo die licet !
— Hahae ! ait, incipiamus.
Fossam igitur gladio letifero defodi, sub quam catena arietem adduxi. Victimam splendide nigram ibi trucidavi, sanguis scisso de collo effuderetur. Mel vinum et aquam in sanguinolentam fossam fudi, super quae hordeum sparsi. Carmen vetus, hymnum dis infernis animisque mortuorum cantabam, gladium cruentum vibrans ad gravitatem verborum motu amplificandam. Faces in terra positae etiam ardebat, attamen minus minusque lucem emittere videbantur. Tenebrae crassiores fiebant, suo sponte moveri incipiebant. Tandem umbrae ex muris et de humo progressae sunt, ululantes mugientes stridentes, et nos cinxerunt. Clamavi super tumultum : Lucium Crispum, huc veni ! Te ex ianuis Ditis discedere iubeo.
Una larva e turba adgressus est. Lucium seu Septimum meo e somno recognovi, vulnera necis terribilia iam ferentem, e quibus sanguis dilucidus semper stillabat. Dum appropinquabat, solidior fiebat. Multitudo lemurium ad fossam repserant ut humiliter cruorem lingerent, sed nonnullae umbrae Septimum sequebantur, atrae et informes, quae eum circumvolitabant. Cum Septimus coepit loqui, frigus in ossibus sentii.
— Bonum est, inquit, militem vixisse ; copia romanorum piorum et apud Orcum possum conscribere.
Hoc dicto sodales suos ostendit, et mirati sumus patronus et egomet cum umbrae formas legionarium induissent.
Septimum eis signum dedit ut nos circumirent. Duos ex eorum numero conspexi ad os speluncae properare ; princeps percipere non visus est. Immo fortiter larvam praetorii adloquebatur.
— Non me terres, inquit, Luci. Scio lemures viventibus non possunt nocere. Nunc, vates, fac ut locum thesauri dicat.
— Iubeo te dicere, inquam.
— Libenter, ait Septimus, attamen non solum tibi oportet auscultare sed etiam exscribere.
Pugillares mihi iecit patronus.
— Exscribe !
Particulatim enarrabat limitem sequandum, per quem non solum thesaurus sed etiam ossia sua invenirentur. Omnia caute persignabam dum patronus et me et larvam circumspiciebat. Cum narrationem finivisset Septimus, loqui non desiit.
— At numquam, ait, tu furcifer, thesaurum videbis.
— Quis me vetabit ? tune tuis cum militibus nebulosis ? Isti ne possunt quidem meos adulescentulos territare.
— Non debent. Sed manum militum, quae haud procul vigilabant, contra eos iamiam ducunt.
Princeps hoc dictum pavescebat, sed, Non refert, inquit, non est iudex hac in provincia quin mea pecunia et mei pavore suadeatur.
Clamorem tum armorum in ore speluncae audivimus. Perrexit larva :
— Nec iudicem videbis. Egomet, cum auxilio huius agminis, te in Tartarum ipse iaciam.
Cum haec verba audivissem, gladio ventrem latronis transfigi, revelli, ut cruor erumperet. Corpus statim humum cecidit, sed anima paene inscita etiam stabat. Anteaquam princeps agnovit sese mortuum esse, Septimus militisque in eum contenderunt, ceperunt, deorsum ad inferos traxerunt. Reliqui manes cum eis evanuerunt.
Eodem momento milites — vivi — in speluncam cucurerunt. Ad eos vorsi ut tabellam traderem, eventa enodarem. Hi autem pugna incitati et gladium in manu cruentum conspicientes me quoque latronem credebant. Vix potui syllabam eloqui anteaquam vulnera mortalia accipi. Moriens tabellam eis protuli, conatus sum explicare. — Consuli, inquam, date...
Et ultimis cum verbis officium civis boni agere petii. Itaque, O Rhadamanthe, tibi veniam nunc peto.
Dixi.
( English translation here )